라틴어 문장 검색

S. Turannius fuit exactae diligentiae senex, qui post annum nonagesimum, cum vacationem procurationis ab C. Caesare ultro accepisset, componi se in lecto et velut exanimem a circumstante familia plangi iussit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 122:2)
Haec non ideo refero, ut laudes eius exsequar, quas circumscribere est tam parce transcurrere, sed ut intellegas magni animi esse feminam, quam non ambitio, non avaritia, comites omnis potentiae et pestes, vicerunt, non metus mortis iam exarmata nave naufragium suum spectantem deterruit, quo minus exanimi viro haerens non quaereret, quemadmodum inde exiret, sed quemadmodum efferret.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 138:1)
ius est in armis, opprimit leges timor, ante ora vidi nostra truculenta manu gnatos paterni cadere regni vindices ipsumque, Cadini nobilis stirpem ultimam, occidere, vidi regium capitis decus cum capite raptum, quis satis Thebas fleat?
(세네카, Hercules Furens 3:24)
me nuptiali victimam feriat die infestus, Iolen dum supra exanimem ruam.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:7)
saevire in ipsum corpus exanime impetus atque ira cogit, cur minis nostris caret ipsum cadaver?
(세네카, Hercules Oetaeus 21:53)
ardent minaces igne truculento genae oculique vix se sedibus retinent suis;
(세네카, 오이디푸스 12:29)
truculentus et silvester ac vitae inscius tristem iuventam Venere deserta coles?
(세네카, 파이드라 6:19)
exanimis iaces?
(세네카, 파이드라 16:29)
nec potens mentis truculentus Atreus
(세네카, Thyestes 560:1)
datumque tumulo debita exanimis tulit.
(세네카, Troades 623:1)
nec non exanimem amplectens Briseis Achillem candida vesana verberat ora manu;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 96)
obsequium gens una negat, quae nuper ab Histro rettulit indomitum solito truculentior agmen quod dominis per bella caret, populoque superbo Tuldila plectendas in proelia suggerit iras.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 200)
"huius tum famulum quidam truculentior horum, mox feriende, feris;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 102)
cui si exanimis tui quoque puncta tribuantur, aeque gratum mihi ac si me in comitio vel inter rostra contionante ad sophos meum non modo lati clavi sed tribulium quoque fragor concitaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 7:3)
ad quorum consilia Phalaris cruentior Mida cupidior, Ancus iactantior Tarquinius superbior, Tiberius callidior Gaius periculosior, Claudius socordior Nero impurior, Galba avarior Otho audacior, Vitellius sumptuosior Domitianus truculentior redderetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION