라틴어 문장 검색

Haec discenda, immo ediscenda sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 17:1)
numquam ille quae dicturus erat ediscendi causa relegebat:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 17:6)
edidicerat illa, cum scripserat;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 17:7)
nunc me, inquit, uiuum uri oportet qui illos edidici.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 8:5)
Interroga de istis, quorum nomina ediscuntur, his illos dinosci videbis notis:
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 10:10)
huius enim declamationes ediscunt, illius orationes non legunt nisi eas quibus Cestius rescripsit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 15:5)
cogor et e tabula pictos ediscere mundos, qualis et haec docti sit positura dei, quae tellus sit lenta gelu, quae putris ab aestu, uentus in Italiam qui bene uela ferat.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 321)
"mihi Romula dudum per te iura placent, parvumque ediscere iussit ad tua verba pater docili quo prisca Maronis carmine molliret Scythicos mihi pagina mores;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 213)
nam circensibus ipse quanta ludis victor gesseris intonante Roma laetam par fuit exarare Musam.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium67)
igitur nunc in ista non modo personarum sed etiam ordinum partiumque laetitia Transalpino tuo latere conducibilius visum, quippe cum hoc ipso tempore, quo haec mihi exarabantur, vix per omnia theatra macella, praetoria fora, templa gymnasia Thalassio Fescenninus explicaretur, atque etiam nunc e contrario studia sileant negotia quiescant iudicia conticescant, differantur legationes vacet ambitus et inter scurrilitates histrionicas totus actionum seriarum status peregrinetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 10:3)
Gozolas natione Iudaeus, cliens culminis tui, cuius mihi quoque esset persona cordi, si non esset secta despectui, defert litteras meas, quas granditer anxius exaravi, oppidum siquidem nostrum quasi quandam sui limitis obicem circumfusarum nobis gentium arma terrificant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 1:1)
et quia sibi maximas humandi funeris partes ipse praeripuit, totum apparatum 1 supercurrentis impendii quod funerando sacerdoti competeret impertiens, saltim ad obsequium quae remanserunt verba conferimus, nihil aliud exaraturi stili scalpentis impressu quam testimonium mutuae dilectionis, ceterum viri mores gesta virtutes indignissime meorum vilitate dictorum ponderabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:1)
ut leo, materno cum raptus ab ubere mores accepit pectique iubas hominemque vereri edidicit nullasque rapi nisi iussus in iras, si semel adverso radiavit lumine ferrum, eiurata fides domitorque inimicus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:79)
mille ibi tunc species aerisque eborisque vetusti atque locuturas mentito corpore ceras edidici.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis5)
Sed et qui nunc scelestarum partium socii aut plausores cotidie revelantur, post vindemiam parricidarum racematio superstes, quam recentissimis et ramosissimis laureis postes praestruebant, quam elatissimis et clarissimis lucernis vestibula nebulabant, quam cultissimis et superbissimis toris forum sibi dividebant, non ut gaudia publica celebrarent, sed ut vota propria iam ediscerent in aliena sollemnitate et exemplum atque imaginem spei suae inaugurarent nomen principis in corde mutantes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION