라틴어 문장 검색

Romulus (ut narrant aut fingunt) postquam e vivis excesserat illud civibus suis legavit ut ante omnia rem militarem colerent, unde in caput orbis terrarum urbs eorum insurgeret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:5)
Imagines excisas ex iunipero vel alia materia hortensi non probo, puerelia sunt ista.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 5:3)
Equidem martyria inter miracula numero, quoniam vires naturae humanae excedere videntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 5:11)
BINI collegae parili duo dolia lege Distribuunt lentis, racione sed impare mentis, Alter ut aequalis sua pars foret atque sodalis, Alter ut excedat solitaque cupidine ledat;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VII. De fraudulento, qui sua fraude decipitur 8:1)
Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Iason non minus mille viris repente aggressus est civitatem; illis autem, qui erant in muro, compulsis in fugam et ad ultimum iam apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장5)
Quam ob rem viriliter nunc vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장27)
Nam in effigiandis marmore statius alius excidendae molis labor est, alia formandae imaginis ratio, nec eiusdem artificis manus politi operis nitor exspectat.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:7)
His ille chorus increpitus deiecit humi maestior uultum confessusque rubore uerecundiam limen tristis excessit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:6)
ea uero sunt quae primae propinqua diuinitati stabiliter fixa fatalis ordinem mobilitatis excedunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:2)
Ad haec si ratio contra respondeat se quidem et quod sensibile et quod imaginabile sit in uniuersitatis ratione conspicere, illa uero ad uniuersitatis cognitionem aspirare non posse quoniam eorum notio corporales figuras non posset excedere, de rerum uero cognitione firmiori potius perfectiorique iudicio esse credendum:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:4)
Item, virtus finita non potest facere durationem infinitam, quia duratio non excedit virtutem facientem ipsam;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 4:1)
Quibus cum condicionem ferret ut oppido excederent idque sibi vacuum traderent, condicionemque repudiassent, postea ab eo capti interfectique sunt omnes.
(카이사르, 아프리카 전기 25:4)
Ob has causas quas supra commemoravi solli citabatur Caesar tardiorque et consideratior erat factus et ex pristina bellandi consuetudine celeritateque excesserat.
(카이사르, 아프리카 전기 73:1)
Itaque eodem tempore equites Germani dispersi vada fluminis quaerentes partim demissioribus ripis flumen tranarunt, et legionarii magnis arboribus excisis, quae longitudine utramque ripam contingerent, proiectis [eis] repentinoque aggere iniecto flumen transierunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:5)
Caesar in Galliam reverteretur, Arimino excederet, exercitus dimitteret;
(카이사르, 내란기, 1권 10:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION