라틴어 문장 검색

ut super, quicquid spinosum est et intus eminet, excidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장71)
plusque in osse propugnaculi cerebrum habeat, quam habiturum fuit eo exciso.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장76)
In ea vero si iam pus natum est, aperienda altera parte cutis et ipsa cartilago contra lunata plaga excidenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 6장7)
At is, quae in priorem posterio-remve partem lapsa sunt, super inponendum durum aliquid, idque supra prominens os manu urguendum est, per quod vis adiecta facilius id in suam sedem compellit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 17장10)
quod prominens leuiter uentriculo insidet, et in quattuor fibras diuiditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 5:2)
Lapis etiam, [qui carnem edit,] quem *σ*α*ρ*κ*ο*φ*α*γ*ο*ν Graeci uocant, excisus sic ut pedes capiat, demissos eos, cum dolent, retentosque ibi leuare consueuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 7:2)
Peius etiam uulnus est, ex quo aliquid excisum est, exue quo caro alia parte abscisa alia dependet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 9:3)
hoc in prominentibus membris, id est, inter ungues et alas uel inguina, fereque in senibus uel in is, quorum corpus mali habitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 62:4)
Vetus autem ulcus scalpello concidendum est, excidendaeque eius orae, et, quicquid super eas liuet, aeque incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 65:2)
Si uaricula intus est, quae id sanari prohibet, ea quoque excidenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 65:3)
Excisa, etiam post inductam cicatricem, tamen reuerterunt et causam mortis adtulerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 8:1)
Sed nihil melius est quam nouacula cottidie radere, quia, cum paulatim summa pellicula excisa est, adaperiuntur pilorum radiculae;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 4장 3:4)
Quod si maior is tumor est, commodius totum exciditur, sic ut ex utraque parte dens liberetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 3:1)
Et id quidem, aeque adustum atque excisum, sine ea curatione, quae corpori manu adhibetur, inpleri non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 4:3)
Ad umbilicos uero prominentes, ne manu ferroque utendum sit, ante temptandum est, ut abstineatur, aluus his ducatur, inponatur super umbilicum id, quod ex his constat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 17장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION