라틴어 문장 검색

Nunquam ergo te reddas in mulieris promissione vel iureiurando securum, quia nulla manet fides in muliere, sed tuae mentis propositum studeas mulieri semper servare occultum, et tua sibi noli aperire secreta, [et] ut sic artem arte deludas et eius valeas excludere fraudem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:13)
Quin age, sume tubum fragilem, cui densior aer Exclusus;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:8)
Jam latus effossum, et palmas ostendit utrasque, Vulnusque infixum pede, clavorumque recepta Signa, et transacti quondam vestigia ferri.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 7:3)
ut vel reprobetur a nobis, vel quasi sufficiens, et extra nihil recipiens admittatur.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:14)
Haec volo interim credas numquam fuisse amicum, qui laedere potuit eum quem in amicitia semel recepit;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:38)
Multo enim plures gremio caritatis quam amicitiae amplexibus recipiendos, divina sanxit auctoritas.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:19)
Quae quidem diffinitio ad amicitiam exprimendam satis mihi videtur esse sufficiens, si tamen more nostro caritas nuncupetur, ut ab amicitia omne vitium excludatur, benevolentia autem ipse sensus amandi qui cum quadam dulcedine movetur interius exprimatur.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:2)
et ita solitudinem excluderet multitudo, iucunditatem augeret in pluribus caritatis communio.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:23)
Quibus vel nunc tandem exclusis, tanto mihi gratior est solitudo, quanto molestior inquietudo praecessit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:3)
ne forte amicitiae nimium avidus, eius que similitudine deceptus, falsam pro vera, fictam pro solida, pro spiritali carnalem recipiat.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:29)
Et ipsum quidem quod emittitur vel recipitur, spiritus nomen obtinuit.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:59)
Osculum proinde corporale, non nisi certis et honestis causis, aut offerendum est, aut recipiendum.
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:2)
Cum dictum sit eam nisi inter bonos non posse subsistere, facile tibi est pervidere nullam amicitiam quae bonos dedeceat recipiendam.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:10)
Quod si admittimus, quam multos omni amore dignissimos excludemus;
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:6)
Nec omnes tamen quos diligimus in amicitiam sunt recipiendi, quia nec omnes ad hoc reperiuntur idonei.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION