라틴어 문장 검색

ferreae quoque manus - harpagonas vocant - , quas operibus hostium inicerent, corvique et alia tuendis urbibus excogitata praeparabantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 15:3)
Nee Tyrii, quidquid ad inpediendam molem excogitari poterat, segniter exequebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 11:3)
Ne tamen honos regi non haberetur, aureis conpedibus Dareum vinciunt nova ludibria subinde excogitante fortuna.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 23:1)
"qui cur me ipse audire noluerit, non, mehercule, excogito, cum illi utrimque cognita causa tam damnare me liceat quam absolvere, non cognita vero liberari absenti non possum, qui a praesente damnatus sum."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:7)
"Obstat metus, alias cupiditas, nonnumquam naturalis eorum, quae excogitaveris, amor:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 12:7)
Quae si in ipsos proditionis auctores excogitata essent, iusta ultio esse, non crudelitas videretur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 41:1)
"Ceterum quam- quam nulla clades huic, qua adfecti sumus, par ab iratis dis excogitari potest, tamen magnitudinem rerum, quas egit, intuentibus credere licet, tantum virum deos adcommodasse rebus humanis, quarum sorte conpleta cito repeterent eum suae stirpi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 6:4)
cum celitus tanta confusione percussi sunt ut, qui omnes una eademque loquela deserviebant ad opus, ab opere multis diversificati loquelis desinerent et nunquam ad idem commertium convenirent.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 46:3)
Patientia invicta, quam per vitam omnem saepenumero praestiterat, Washingtonium, generis humani delicias, nec in morte deseruit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.13)
Perdidit arma, locum uirtutis deseruit, quisemper in augenda festinat et obruitur re.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1643)
Cum inter haec subito Saturnus non conparuisset, excogitavit Ianus honorum eius augmenta.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 24:1)
Sed cum saepe eveniret ut nundinae modo in anni principem diem modo in Nonas caderent (utrumque autem perniciosum rei publicae putabatur), remedium quo hoc averteretur excogitatum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 16:1)
Quia Saturnalibus optimo dierum, ut ait Veronensis poeta, nec voluptas nobis ut Stoicis tamquam hostis repudianda est, nec ut Epicureis summum bonum in voluptate ponendum, excogitemus alacritatem lascivia carentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 8:1)
Placuit universis laetitiae excogitata sobrietas:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 16:1)
Longum fiat, si enumerare velim quot instrumenta gulae inter illos vel ingenio excogitata sint vel studio confecta.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION