라틴어 문장 검색

"Multa medici, multa gubernatores, agricolae etiam multa praesentiunt, sed nullam eorum divinationem voco, ne illam quidem qua ab Anaximandro physico moniti Lacedaemonii sunt ut urbem et tecta linquerent armatique in agro excubarent, quod terrae motus instaret, cum et urbs tota corruit et e monte Taygeto extrema montis quasi puppis avulsa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 162:1)
nam cum de divinatione Quintus frater ea disseruisset, quae superiore libro scripta sunt, satisque ambulatum videretur, tum in bibliotheca, quae in Lycio est, assedimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 11:1)
cum Ptolemaeus, familiaris eius, in proelio telo venenato ictus esset eo- que vulnere summo cum dolore moreretur, Alexander assidens somno est consopitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 201:4)
locutus ita est in senatu ut omnia illius ordinis consulta γενικῶσ laudaret mihique, ut adsedit, dixit se putare satis ab se etiam de istis rebus esse responsum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 4:3)
et tamen omnis spes salutis in illis est et ego excubo animo nec partem ullam capio quietis et, ut has pestis effugiam, cum dissimillimis nostri esse cupio!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 11 7:1)
ex quo intellegi potest curam rei p. summae defendendae iam pridem apud nos excubare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 8 6:2)
peroravit aliquando, adsedit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 21장 2:5)
nobis privata in causa magna et gravi cum coepisset Curio pater respondere, subito adsedit, cum sibi venenis ereptam memoriam diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 2:4)
loquitur ad voluntatem, quicquid denuntiatum est facit, adsectatur, adsidet, muneratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 4:4)
nam quid aut in studiis humanis aut in tam exigua brevitate vitae magnum sapienti videri potest, qui semper animo sic excubat, ut ei nihil inprovisum accidere possit, nihil inopinatum, nihil omnino novum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 37:3)
Assidebat aegrae fidissima ancilla, simulque et lacrimas commodabat lugenti, et quotienscunque defecerat positum in monumento lumen renovabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:5)
Nunc enim nihil legere, nihil scribere aut assidenti vacat aut anxio libet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 11:4)
quis ex istis, qui tota vita litteris assident, collatus illi non quasi somno et inertiae deditus erubescat?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 19:3)
Dicenti mihi sollicitus assistit, assidet recitanti;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 6:1)
Contraxit hanc dum assidet Iuniae virgini, sponte primum - est enim affinis -, deinde etiam ex auctoritate pontificum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION