라틴어 문장 검색

mutabit tinguet, inficiet per naturam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 442)
quod tangit etiam Horatius dicens "post ignem aetheria domo sub- ductum macies et nova febrium terris incubuit cohors". ipsum etiam Prometheum per Mercurium in monte Caucaso religa- verunt ad saxum, et adhibita est aquila, quae eius cor exederet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 424)
dicitur autem aquila cor eius exedere, quod θυμοβόροσ est sollicitudo, qua ille adfectus siderum omnes deprehenderat motus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 429)
quam cum amaret Glaucus, deus marinus, dum ipse amaretur a Circe et eam contemneret, illa irata fontem, in quo se Scylla solebat abluere, infecit venenis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 742)
corrupitque lacus infecit pabula tabo ordinem se- cutus est, quem et Lucretius tenuit et Sallustius, primo aerem, inde aquam, post pabula esse corrupta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4811)
si nihil habuerint in alvearibus, vel te tollente vel exedentibus pravis animalibus, apibus minutatim incisam ceram ministra;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2414)
exesi vacui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4181)
"et cum tabe pestifera caeli tractus inficitur, sine discrimine omnes deperire?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:18)
quodsi qui satis sibi contra hominum conscientiam saepti esse et muniti videntur, deorum tamen horrent easque ipsas sollicitudines, quibus eorum animi noctesque diesque exeduntur, a diis inmortalibus supplicii causa importari putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 67:1)
accedunt aegritudines, molestiae, maerores, qui exedunt animos conficiuntque curis hominum non intellegentium nihil dolendum esse animo, quod sit a dolore corporis praesenti futurove seiunctum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 77:3)
Video equidem, inquam, sed tamen iam infici debet iis artibus, quas si, dum est tener, conbiberit, ad maiora veniet paratior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 11:4)
deus id eripiet, vis aliqua conficiet aut exedet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 53:9)
deus id eripiet, vis aliqua conficiet aut exedet!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 53:9)
cum vero eodem quasi maxumus quidam magister populus accessit atque omnis undique ad vitia consentiens multitudo, tum plane inficimur opinionum pravitate a naturaque desciscimus, ut nobis optime naturae vim vidisse videantur, qui nihil melius homini, nihil magis expetendum, nihil praestantius honoribus, imperiis, populari gloria iudicaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 3:2)
ergo ut hi miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futtiles laetitiae exultantes languidis liquefaciunt voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION