라틴어 문장 검색

et trahebatur damnatus, quantum obducta veste et adstrictis faucibus niti poterat, clamitans sic inchoari annum, has Seiano victimas cadere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장3)
festinationem exequiarum edicto Caesar defendit, ita maioribus institutum referens, subtrahere oculis acerba funera neque laudationibus aut pompa detinere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장4)
cremata est nocte eadem convivali lecto et exequiis vilibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장3)
amici dehinc adire templa et coepto exemplo proxima Campaniae municipia victimis et legationibus laetitiam testari:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장4)
ad quam progressus Tiridates, caesis ex more victimis, sublatum capiti diadema imagini subiecit, magnis apud cunctos animorum motibus, quos augebat insita adhuc oculis exercituum Romanorum caedes aut obsidio:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장8)
Sed compleri interim urbs funeribus, Capitolium victimis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장1)
ductae tamen publicae exequiae laudavitque ipse apud rostra formam eius et quod divinae infantis parens fuisset aliaque fortunae munera pro virtutibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 6장5)
Mortem Poppaeae ut palam tristem, ita recordantibus laetam ob impudicitiam eius saevitiamque, nova insuper invidia Nero complevit prohibendo C. Cassium officio exequiarum, quod primum indicium mali.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 7장1)
detur hoc inlustrium virorum posteritati, ut quo modo exequiis a promisca sepultura separantur, ita in traditione supremorum accipiant habeantque propriam memoriam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 16장5)
nec minus inhumana pars viae quam Cremonenses lauru rosaque constraverant, extructis altaribus caesisque victimis regium in morem;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장3)
caesae publice victimae cremataeque;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장3)
silens agmen et velut longae exequiae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장11)
nonnulli patrum familiarum testamento cauerunt, ut ab heredibus suis praelato titulo uictumae in Capitolium ducerentur uotumque pro se solueretur, quod superstitem Augustum reliquissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 59장 1:2)
primo autem consulatu et augurium capienti duodecim se uultures ut Romulo ostenderunt et immolanti omnium uictimarum iocinera replicata intrinsecus ab ima fibra paruerunt, nemine peritorum aliter coiectante quam laeta per haec et magna portendi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 95장 1:2)
alii, exequiarum die ponendos anulos aureos ferreosque sumendos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION