라틴어 문장 검색

Quae dum mentibus aguntur erectis, coniectans quantas intestinae cladis excitaverat moles, nihilque tam convenire conatibus subitis, quam celeritatem sagaci praevidens mente, professa palam defectione, se tutiorem fore existimavit, incertusque de militum fide, placata ritu secretiore Bellona, classico ad contionem exercitu convocato, saxeo suggestu insistens, iamque (ut apparebat) fidentior haec clarius solito disserebat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 1:1)
Cum igitur a Mesopotamia reversus, Constantius hoc exciperetur officio, Amphilochius quidam ex tribuno Paphlago, quem dudum sub Constante militantem discordiarum sevisse causas inter priores, fratres, suspiciones contiguae veritati pulsabant, ausus paulo petulantius stare, ut ipse quoque ad parile obsequium admittendus, agnitus est et prohibitus, strepentibusque multis, et intueri lucem ulterius non debere clamantibus, ut perduellem, et obstinatum, Constantius circa haec lenior solito, Desinite ait urgere hominem ut existimo sontem, sed nondum aperte convictum, et mementote quod, siquid admisit huius modi, sub obtutibus meis conscientiae ipsius sententia punietur, quam latere non poterit, et ita discessum est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 2:2)
His pro rerum ratione, ut sibi prodesse existimabat Constantius, aliisque minutis et levioribus ordinatis, ducum nuntiis docebatur et litteris, Persarum copias in unum coactas, rege turgido praeeunte, iam prope margines tendere Tigridis, incertum quonam erumpere cogitantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 7장 6:1)
Itidem ex sempiternis Homeri carminibus intellegi datur, non deos caelestes cum viris fortibus collocutos, nec adfuisse pugnantibus vel iuvisse, sed familiaris genios cum eisdem versatos, quorum adminiculis freti praecipuis, Pythagoras enituisse dicitur et Socrates, Numaque Pompilius, et superior Scipio et (ut quidam existimant) Marius et Octavianus, cui Augusti vocabulum delatum est primo, Hermesque Termaximus, et Tyaneus Apollonius atque Plotinus, ausus quaedam super hac re disserere mystica, alteque monstrare, quibus primordiis hi genii animis conexi mortalium eas tamquam gremiis suis susceptas tuentur (quoad licitum est) docentique maiora, si senserint puras et a colluvione peccandi, immaculata corporis discretas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 14장 5:1)
Quo exstincto cum maledictis execrationibusque multorum se Iulianus sentiret expositum, impurgabile crimen excusari posse existimans, absque conscientia sua hominem affirmabat occisum, praetendens quod eum militaris ira delevit, memor quae dixerat (ut ante rettulimus), cum Amidam vidisset excisam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 8:1)
Appositum est (ut existimo) tempus, ad has partes nos occasione magni principis devolutos, super Thraciarum extimis situque Pontici sinus, visa vel lecta quaedam perspicua fide monstrare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 1:1)
trieterica huius modi sacra quidam existimant appellari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 23:2)
Hactenus arcus apex protendi existimatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 37:1)
Inducta in iudicium femina quaedam, cum palatinum adversarium suum e numero proiectorum cinctum praeter spem conspexisset, hoc factum insolens tumultuando querebatur, et imperator Prosequere ait mulier, siquid te laesam existimas;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 5:2)
alter quod dum aedificandae praeesset ecclesiae, cirros puerorum licentius detondebat, id quoque ad deorum cultum existimans pertinere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 9:3)
Exinde sacrorum perfecto ritu digresso, offeruntur rectoris Aegypti scripta, Apim bovem operosa quaesitum industria, tandem post tempus inveniri potuisse firmantis, quod (ut earum regionum existimant incolae) faustum, et ubertatem frugum diversaque indicans bona.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 6:1)
Ad summam polliceor universis, rebus post haec prospere mitigatis, absque omni praerogativa principum, qui quod dixerint vel censuerint, pro potestate auctoritatis iustum esse existimant, rationem me recte consultorum vel secus, siquis exegerit, redditurum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 22:1)
Certatimque summatum et vulgi sententiis concinentibus, astris, ut ipsi existimant, ritus sui consecratione permixtus est omnium primus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 4:2)
Adeo autem dissoluti sunt et artuum laxitate, vagoque incessu se iactitantes, ut effeminatos existimes, cum sint acerrimi bellatores, sed magis artifices quam fortes, eminusque terribiles, abundantes inanibus verbis, insanumque loquentes et ferum, magnidici et graves ac taetri, minaces iuxta in adversis rebus et prosperis, callidi superbi crudeles, vitae necisque potestatem in servos et plebeios vindicantes obscuros:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 80:1)
Post perruptam incensamque urbem omnium primam, et captivos transmissos, certiore iam spe provectus exercitus ad fiduciam, elatis vocibus in favores principis consurgebat, adfore sibi etiam deinde dei caelestis existimans curam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION