라틴어 문장 검색

Quod si me solum Teucri in certamina poscunt idque placet tantumque bonis communibus obsto, non adeo has exosa manus Victoria fugit, ut tanta quicquam pro spe temptare recusem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 15:20)
Ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum, tris uno congressu, et maestum mittit Oniten, nomen Echionium matrisque genus Peridiae, hic fratres Lycia missos et Apollinis agris et iuvenem exosum nequiquam bella Menoeten, Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae ars fuerat pauperque domus nec nota potentum munera conductaque pater tellure serebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 21:6)
Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:17)
multos castra iuvant et lituo tubae permixtus sonitus bellaque matribus detestata.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 18)
Colunt enim detestanturque felicem et, si potuerint, eadem facturi odere facientem.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 59:3)
Quis non ingratum detestetur, hominem sibi ipsum inutilem ?
(세네카, 행복론, Liber IV 75:3)
itaque ab illa recedamus, de iis loquamur vitiis, quae detestamur sine horrore.
(세네카, 행복론, Liber VII 109:2)
M. Cicero inter Catilinas, Clodios iactatus Pompeiosque et Crassos, partim manifestos inimicos, partim dubios amicos, dum fluctuatur cum re publica et illam pessum euntem tenet, novissime abductus, nec secundis rebus quietus nec adversarum patiens, quotiens illum ipsum consulatum suum non sine causa sed sine fine laudatum detestatur!
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 24:1)
A sollemnibus officiis seducta et ipsam magnitudinis fraternae nimis circumlucentem fortunam exosa defodit se et abdidit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 14:7)
sic qui naufragium deflet, maria detestatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.51)
exosus omne feminae nomen fugit, immitis annos caelibi vitae dicat, conubia vitat:
(세네카, 파이드라 3:23)
Detestor omnis, horreo fugio execror.
(세네카, 파이드라 8:2)
cupit omnia ferre prodigus et totos Melior succendere census, desertas exosus opes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus72)
"et Argos exosi?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권257)
"tune meos hostes hucusque exosus, et ultra sospes ego?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권44)

SEARCH

MENU NAVIGATION