라틴어 문장 검색

Nos vero inter res caste et perpetuo versantes, intellectum longius a rebus non abstrahimus quam ut rerum imagines et radii (ut in sensu fit) coire possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:6)
quum nos omnem istam rationem humanam praematuram, anticipantem, et a rebus temere et citius quam oportuit abstractam, (quatenus ad inquisitionem naturae) ut rem variam et perturbatam et male extructam rejiciamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:16)
Itaque si notiones ipsae mentis (quae verborum quasi anima sunt, et totius hujusmodi structurae ac fabricae basis) male ac temere a rebus abstractae, et vagae, nec satis definitae et circumscriptae, denique multis modis vitiosae fuerint, omnia ruunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:8)
Itaque si notiones ipsae (id quod basis rei est) confusae sint, et temere a rebus abstractae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 31:2)
reliquae omnes (quibus homines hactenus usi sunt) aberrationes sunt, nec debitis modis a rebus abstractae et excitatae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 35:3)
Nec minor est libido et aberratio in constituendis axiomatibus, quam in notionibus abstrahendis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 37:1)
ut vero ad interiora et remotiora naturae penetretur, necesse est ut tam notiones quam axiomata magis certa et munita via a rebus abstrahantur, atque omnino melior et certior intellectus adoperatio in usum veniat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 39:2)
altera rursus jam a principio constituat generalia quaedam abstracta et inutilia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 47:5)
Intellectus humanus fertur ad abstracta propter naturam propriam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 104:1)
Melius autem est naturam secare, quam abstrahere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 104:3)
ita sunt et nomina, quae carent rebus, per suppositionem phantasticam), aut sunt nomina rerum, quae sunt, sed confusa et male terminata, et temere et inaequaliter a rebus abstracta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 122:3)
ut facile appareat istam notionem ex aqua tantum et communibus et vulgaribus liquoribus, absque ulla debita verificatione, temere abstractam esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:18)
Invenitur etiam hoc genus mali in partibus philosophiarum reliquarum, introducendo formas abstractas, et causas finales, et causas primas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:3)
Hinc fit, ut abstrahere naturam homines non desinant, donec ad materiam potentialem et informem ventum fuerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 144:3)
Secundo, notiones ab impressionibus sensuum male abstrahuntur, et interminatae et confusae sunt, quas terminatas et bene finitas esse oportuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION