라틴어 문장 검색

Absoluta est, aestimo, et auctoribus idoneis adserta explanatio Virgiliani loci, quem litteratores vestri nec obscurum putant, contenti vel ipsi scire vel insinuare discipulis Palicum dei esse cuiusdam nomen.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 31:1)
Hanc interpretationem Nigidianam divus Augustus duobus verbis Graecis eleganter exprimebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 9:1)
poetae vita, titulus operis, qualitas carminis, scribentis intentio, numerus librorum, ordo librorum, explanatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr2)
sola superest explanatio, quae in sequenti expositione probabitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr53)
potest enim tumulus et sine sepulcri interpretatione collis interdum accipi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 223)
maioribus caelestibus, propter sideris cursum, cuius fuit explanatio per Creusam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3745)
et est explanatio rerum, quas Aeneas gessit postquam est profectus ab Euandro ad petenda auxilia, dum inter suos et Turnum bella gerebantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1472)
operis explanatio in sequentibus com- probabitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 139)
"vim divinam rationalem, naturam et mundum, interim et fatalem necessitatem deum credit Zenonemque interpretatione physiologica in Hesiodi, Homeri Orpheique carminibus imitatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:30)
quam captiosum esse populo, quod scriptum esset neglegi et opinione quaeri voluntates et interpretatione disertorum scripta simplicium hominum pervertere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 193장 3:1)
Exsistunt etiam saepe iniuriae calumnia quadam et nimis callida, sed malitiosa iuris interpretatione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:1)
Itaque cum multa praeclara maiorum, turn quod optime constituti iuris civilis summo semper in honore fuit cognitio atque interpretatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 87:3)
Habet enim et legum interpretationem satis acutam in utramque partem et meritorum in rem publicam contentionem sane gravem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 7장 2:3)
non quo illa contemnam, quae Graeci dicendi artifices et doctores reliquerunt, sed cum illa pateant in promptuque sint omnibus, neque ea interpretatione mea aut ornatius explicari aut planius exprimi possint, dabis hanc veniam, mi frater, ut opinor, ut eorum, quibus summa dicendi laus a nostris hominibus concessa est, auctoritatem Graecis anteponam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 23:2)
exsistere autem controversias etiam ex scripti interpretatione, in quo aut ambigue quid sit scriptum aut contrarie aut ita, ut a sententia scriptura dissentiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 140:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION