라틴어 문장 검색

exploratores oculis qui pertulit ignes sustinuitque acie nobiliore diem, nutritur volucrumque potens et fulminis heres, gesturus summo tela trisulca Iovi.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 1:5)
Viderat haec dudum summa speculatus ab arce Iuppiter ac Veneri mentis penetralia pandit:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:110)
Tum demum speculata deformitatem suam, pristinae imaginis abolet memoriam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 35장 2:2)
sic tamen, ut illustria sint loca, quo commodius aditet aviarius, qui subinde debet speculari aut incubantes aut parturientes fetus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 3:5)
Assiduus autem debet esse custos et speculari parientes,quod se facere gallinae testantur crebris singultibus interiecta voce acuta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 3:3)
Nam in vagis maxime est improbandus, quod eum facillime speculatur accipiter.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 9:3)
Itaque custos vivarii frequenter speculari debebit, si iam effetae sint, ut manu datis sustineantur frumentis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 7:2)
specularique debebimus fere triduo, numquid universae se profundant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 4:2)
Eos itaque convenit plerumque ab hora secunda obsidere, specularique quae turba sit aquantium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 7:2)
sed quibus Silius moderabatur, mente ambigua fortunam seditionis alienae speculabantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장5)
etenim attulerant exploratores festam eam Germanis noctem ac sollemnibus epulis ludicram.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장5)
dein speculati noctem incustoditam, accepta idonea manu, vinctum clauso ore in Palatium traxere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장7)
adeo neminem isdem in terris ortum qui principem locum impleat, nisi exploratoris Flavi progenies super cunctos attollatur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장8)
dein postquam exploratores attulere longinquum regis iter et Medi an Albani peterentur incertum, lucem opperitur, praemissaque levis armatura quae muros interim ambiret oppugnationemque eminus inciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장2)
iamque in ipsis castris pugnabatur, cum Agricola iter hostium ab exploratoribus edoctus et vestigiis insecutus, velocissimos equitum peditumque adsultare tergis pugnantium iubet, mox ab universis adici clamorem;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION