라틴어 문장 검색

ea res ab stativis excivit Mettium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 235:4)
in his stativis, ut fit longo magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant, primoribus tamen magis quam militibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 584:1)
invidiae erat amissum Cremerae praesidium, cum haud procul inde stativa consul habuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 579:4)
Postumio consul fuit - in Aequos missus in Latino agro stativa habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 11:2)
victor consul ingenti praeda potitus eodem in stativa rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 93:1)
inde lustrato exercitu Antium profectus haud procul oppido stativisque hostium consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 242:3)
noctemque veriti et ignotae situm urbis inter Romam atque Anienem consedere exploratoribus missis circa moenia aliasque portas quaenam hostibus in perdita re consilia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 427:1)
dictator exercitum in stativis tenebat minime dubius bellum cum iis populis patres iussuros, cum maior domi exorta moles coegit acciri Romam eum gliscente in dies seditione, quam solito magis metuendam auctor faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 141:1)
et cum in agrum Pomptinum descendisset, quia neque in campis congredi nulla cogente re volebat, et prohibendo populationibus quos rapto vivere necessitas cogeret satis domari credebat hostem, locum idoneum stativis delegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 262:1)
iussae legiones arma capere egressaeque castris, cum per exploratores notior iam saltus esset, via patentiore ad hostem ducuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 411:1)
nihil memorabile adversus Antiates ab dictatore gestum est, cum aliquot menses stativa in agro Antiati habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 169:1)
a quibus cum dilectus intentius quam adversus finitima bella haberetur, exploratores missi attulerunt quieta omnia apud Gallos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 248:1)
Cornelius altero exercitu Samnitibus, si qua se moverent, oppositus - fama autem erat defectioni Campanorum imminentes admoturos castra - ibi optimum visum Cornelio stativa habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 317:2)
Q. Fabius cum post profectionem dictatoris per exploratores comperisset perinde omnia soluta apud hostes esse ac si nemo Romanus in Samnio esset, seu ferox adulescens indignitate accensus, quod omnia in dictatore viderentur reposita esse, seu occasione bene gerendae rei inductus, exercitu instructo paratoque profectus ad Imbrinium - ita vocant locum - acie cum Samnitibus conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 418:1)
illis non ducem locorum, non exploratorem fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION