라틴어 문장 검색

venisse tempus quo veterani maturam missionem, iuvenes largiora stipendia, cuncti modum miseriarum exposcerent saevitiamque centurionum ulciscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장9)
' quae cuncta a primoribus civitatis revincebatur iisque instantibus ad imperatorem provocavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 5장4)
ipse curiam ingreditur, summamque rem publicam agi obtestans veniam dicendi ante alios exposcit orditurque:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 5장6)
' commotis qui aderant ultroque spiritus eius mitigantibus, conloquium filii exposcit, ubi nihil pro innocentia, quasi diffideret, nec de beneficiis, quasi exprobraret, disseruit, sed ultionem in delatores et praemia amicis obtinuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장14)
simul praegredi exposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장4)
auxitque patrum honorem statuendo ut, qui a privatis iudicibus ad senatum provocavissent, eiusdem pecuniae periculum facerent cuius si qui imperatorem appellarent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 28장2)
ille inter pudorem et iram cunctatus, postremo rescripsit nulla iniuria provocatum Antistium gravissimas in principem contumelias dixisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장3)
illa contra sibi quoque destinatam mortem adseverat manumque percussoris exposcit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장2)
sine cupiditate, sine impotentia, quieti secretique nulla provocant bella, nullis raptibus aut latrociniis populantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 35장 3:1)
ad manus et arma conversi Caledoniam incolentes populi magno paratu, maiore fama, uti mos est de ignotis, oppugnare ultro castellum adorti, metum ut provocantes addiderant;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 25장 3:1)
Domitiani vero natura praeceps in iram, et quo obscurior, eo inrevocabilior, moderatione tamen prudentiaque Agricolae leniebatur, quia non contumacia neque inani iactatione libertatis famam fatumque provocabat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 4:2)
et cuius lenitatis est Galba, iam fortasse promisit, ut qui nullo exposcente tot milia innocentissimorum militum trucidaverit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장5)
instructi intentique signum profectionis exposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 62장7)
Inter magnorum virorum discrimina, pudendum dictu, Mariccus quidam, e plebe Boiorum, inserere sese fortunae et provocare arma Romana simulatione numinum ausus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 61장1)
et ruebat ad convivium miles, mortem Verginii exposcens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION