라틴어 문장 검색

ver illud erat absoluta elocutio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3381)
iunctae autem et duplices expositiones summi boni tres omnino fuerunt, nec vero plures, si penitus rerum naturam videas, esse potuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 29:2)
Quae, nisi res est ab oratore percepta et cognita, inanem quandam habet elocutionem et paene puerilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 20:3)
et rogatio atque huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 203:4)
Cursum contentiones magis requirunt, expositiones rerum tarditatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 1:4)
Futgentius in expositione Virgilianae continentiaep.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, VIII*1)
Fulgentius in expositione sermonum antiquorum 42 p. 565 Merceri:
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, IX*1)
quo fit ut quasi otiosus securusque lector tantum elocutioni vacet, in qua satisfacere difficilius est cum sola aestimatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 2:3)
Ad aëris contaminationes expositio multum multisque modis, peculiarem in modum valetudinem pauperrimorum afficit, atque innumerorum hominum immaturum comportat interitum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 30:2)
Christianae anthropologiae incongruens expositio effecit ut de hominis cum mundo consuetudine errata conceptio sustineretur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 154:3)
an, si frequentissime de iustitia, fortitudine, temperantia ceterisque similibus disserendum est, adeo ut vix ulla possit causa reperiri in quam non aliqua ex his incidat quaestio, eaque omnia inventione atque elocutione sunt explicanda, dubitabitur, ubicunque vis ingenii et copia dicendi postulatur, ibi partes oratoris esse praecipuas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 13:1)
quinque deinceps inventioni (nam huic et dispositio subiungitur), quattuor elocutioni, in cuius partem memoria ac pronuntiatio veniunt, dabuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 23:1)
historiam, in qua est gestae rei expositio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 46:3)
nam ut primo, cum sermo instituitur, dicere quae audierint utile est pueris ad loquendi facultatem, ideoque et retro agere expositionem et a media in utramque partem discurrere sane merito cogantur, sed ad gremium praeceptoris, et dum aliud non possunt et dum res ac verba connectere incipiunt, ut protinus memoriam firment:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 59:3)
ceterum quamlibet pulchra elocutio, nisi ad victoriam tendit, utique supervacua, sed interim etiam contraria est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 76:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION