라틴어 문장 검색

Hoc vos non intellegitis et alienum fortunae vestrae vultum geritis, sicut plurimi, quibus in circo aut theatro desidentibus iam funesta domus est nec adnuntiatum malum.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 154:1)
funestum impie quam saepe fudi sanguinem, et nullum scelus irata feci:
(세네카, 메데아 3:14)
maius his, maius parat Medea monstrum, namque ut attonito gradu evasit et penetrale funestam attigit, totas opes effundit et quicquid diu etiam ipsa timuit promit atque omnem explicat turbam malorum, arcana secreta abdita, et triste laeva congregans sacrum manu pestes vocat quascumque ferventes creat harena Libyae quasque perpetua nive Taurus cohercet frigore Arctoo rigens, et omne monstrum, tracta magicis cantibus squamifera latebris turba desertis adest.
(세네카, 메데아 11:4)
o lux semper funesta mihi, tempore ab illo lux es tenebris invisa magis:
(세네카, 옥타비아 1:6)
tunc sancta Pietas extulit trepidos gradus vacuamque Erinys saeva funesto pede intravit aulam, polluit Stygia face sacros penates, iura naturae furens fasque omne rupit:
(세네카, 옥타비아 3:11)
reddita est meritis meis funesta merces puppis et pretium imperi nox illa qua naufragia deflevi mea;
(세네카, 옥타비아 9:35)
hos ad thalamos servata diu victima tandem funesta cades.
(세네카, 옥타비아 10:8)
O funestus multis populi dirusque favor, qui cum flatu vela secundo ratis implevit vexitque procul, languidus idem deserit alto saevoque mari.
(세네카, 옥타비아 13:30)
non funesta violata manu remigis ante, mox et ferro lacerata diu saevi iacuit victima nati?
(세네카, 옥타비아 14:23)
obtexit arces caelitum ac summas domos inferna facies, denegat fructum Ceres adulta, et altis flava cum spicis tremat, arente culmo sterilis emoritur seges, nec ulla pars immunis exitio vacat, sed omnis aetas pariter et sexus ruit, iuvenesque senibus iungit et gnatis patres funesta pestis, una fax thalamos cremat fletuque acerbo funera et questu carent, quin ipsa tanti pervicax clades mali siccavit oculos, quodque in extremis solet periere lacrimae:
(세네카, 오이디푸스 1:26)
praestitit noctem locus, tum effossa tellus, et super rapti rogis iaciuntur ignes, ipse funesto integit vates amictu corpus et frondem quatit, lugubris imos palla perfundit pedes, squalente cultu maestus ingreditur senex, mortifera canam taxus adstringit comam.
(세네카, 오이디푸스 7:24)
proinde pulsum finibus regem ocius agite exulem quocumque funesto gradu;
(세네카, 오이디푸스 7:52)
Audite, Athenae, tuque, funesta pater peior noverca:
(세네카, 파이드라 16:41)
Patefacite acerbam caede funesta domum:
(세네카, 파이드라 17:47)
petiere cives, clade funesta iacens
(세네카, Phoenissae 646:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION