라틴어 문장 검색

At Caecina, velut relicta post Alpis saevitia ac licentia, modesto agmine per Italiam incessit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 20장1)
Vitellius ventre et gula sibi inhonestus, Otho luxu saevitia audacia rei publicae exitiosior ducebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 31장3)
tum ipse exercitusque, ut nullo aemulo, saevitia libidine raptu in externos mores proruperant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 73장3)
nec mihi maior in tua vigilantia parsimonia sapientia fiducia est quam in Vitellii torpore inscitia saevitia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장14)
hinc per omnem aciem miraculum et questus et saevissimi belli execratio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장14)
superbiam saevitiamque (adeo invisa scelera sunt), etiam perfidiam obiectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장14)
Quadraginta armatorum milia inrupere, calonum lixarumque amplior numerus et in libidinem ac saevitiam corruptior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장1)
pro marito studia civitatis, pro adultero libido reginae et saevitia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 45장7)
quae saevitia recentibus odiis sanguine explebatur, dein verterat in avaritiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장6)
saevitiam Neronis per eius modi imagines inlusisse, nec minus sibi anxiam talem amicitiam quam aliis exilium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장9)
Magno cum adsensu auditus barbaro ritu et patriis execrationibus universos adigit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장1)
sed quia naves saevitia hiemis prohibebantur, vulgus alimenta in dies mercari solitum, cui una ex re publica annonae cura, clausum litus, retineri commeatus, dum timet, credebat, augentibus famam Vitellianis, qui studium partium nondum posuerant, ne victoribus quidem ingrato rumore, quorum cupiditates externis quoque bellis inexplebilis nulla umquam civilis victoria satiavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 38장3)
'hoc certe' inquit 'Nero non coegit, nec dignitatem aut salutem illa saevitia redemisti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장7)
isdem diebus Antonius Flamma Cyrenensibus damnatur lege repetundarum et exilio ob saevitiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 45장6)
saevitia ingenii et cupidine praedae ad excidium civitatis trahebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 63장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION