라틴어 문장 검색

Inponendum uero est cataplasma, quod refrigeret, neque tamen in hoc ipso diu permanendum, sed ad ea transeundum, quae sic reprimunt, ut emolliant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 5:2)
His cognitis, primum MALAGMATA subiciam, quae fere non sunt refrigerandi sed calfaciendi causa reperta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 1:1)
Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas podagras aptum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 1:2)
superque ea, quae inflammata sunt, utendum est refrigerantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 71:8)
Omnia etiam urinam mouentia, quia materiam extenuant, utilia sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 11:4)
Quod demonstrasse dicitur casus cuiusdam pueri, qui cum ab hac ictus esset et partim ob ipsum uolnus partim ob inmodicos aestus siti premeretur ac locis siccis alium umorem non reperiret, acetum, quod forte secum habebat, ebibit et liberatus est, credo, quoniam id, quamuis refrigerandi uim habet, tamen habet etiam dissupandi;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 12:3)
Sed si locus mollis est, auertendus is materiae aditus est per cataplasmata, quae simul et reprimunt et refrigerant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 30:4)
Quicquid inditum est, superponenda sunt, quae refrigerent et reprimant:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 46:2)
Secundum est cibum minuere, abstinere ab omnibus acribus et extenuantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 59:3)
Commune utrique est, quod emortua summa pellicula pili primum extenuantur, deinde excidunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 4장 1:2)
utique ut nihil salsum, nihil acre, nihil ex is, quae extenuant, sumatur, nihil potui praeter aquam.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 7:6)
Ea res et leuis est et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 11:1)
post haec cibo paulo pleniore quam ex eorum dierum consuetudine uti uitatis tamen omnibus pituitam extenuantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 22:4)
Cumque omnibus lippientibus uitandi cibi qui extenuant, tum praecipue, quibus tenuis umor diu fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 40:5)
At si crassae cicatrices sunt, extenuat uel zmilion uel Canopitae collyrium, quod habet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 49:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION