라틴어 문장 검색

atque hoc quoque fit, ne externum sonum accipiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 26:2)
momento enim alienantur externo et insueto spiritu circumdata.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 2:2)
inde latescunt, et in exteriorem partem recurvatae paulatim in cartilaginem degenerant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 14:5)
Simul externis praecepta ferebat auxiliis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:229)
ecce brevis propriis munitur bestia telis externam nec quaerit opem;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice25)
nil opis externae cupiens, nil indiga laudis, divitiis animosa suis inmotaque cunctis casibus ex alta mortalia despicit arce.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:2)
aequalis mihi Pyrrhus erat, cum Pergama solus verteret et patri non degeneraret Achilli.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:218)
restituat priscum per te iam gloria morem verior, et fructum sincerae laudis ab hoste desuetum iam redde mihi iustisque furoris externi spoliis sontes absolve triumphos.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:175)
Nam id plurimum prodest, quia quamvis celerius locis umidis, tamen etiam siccis frumenta degenerant, nisi cura talis adhibetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 11:3)
Vidi lecta diu et multo spectata labore Degenerare tamen, ni vis humana quotannis Maxima quaeque manu legeret;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 12:3)
quoniam plerumque degenerat surculus, si aut situs agri aut aeris qualitas repugnat, aut etiam si ex arbore in iugum defertur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 7:4)
Hic surculus translatus rarius degenerat, quoniam ex deteriore statu meliorem sortitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 4:3)
idque nobis poeta velut surdis veritatis inculcet dicendo,Vidi lecta diu, et multo spectata labore Degenerare tamen, ni vis humana quotannis Maxima quaeque manu legeret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 18:2)
Si modo longi temporis observatione comperimus, quod certe comperimus, eum malleolum, qui quattuor uvas tulerit, deputatum et in terram depositum, a fecunditate materna sic degenerare ut interdum singulis, non numquam etiam binis uvis minus adferat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 19:1)
Omnis tamen externi frigoris tolerantior equino armento vacca est, ideoque facile sub dio hibernat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION