라틴어 문장 검색

Sunt etiam quaedam emplastra nobilia ad extrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장80)
Optimum tamen ad extrahendum est id, quod a similitudine sordium rhypodes Graeci appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장94)
Exest etiam vehementer corpus atque ossa quoque resolvit et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장119)
quorundam oculi quasi resoluti huc atque illuc moventur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장77)
Medulla vero, quae in spina est, discussa nervi resolvuntur aut distenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장90)
At si id, quod collisum est, quamvis parum diductum est, latius tamen aperiri propter nervos aut musculos non licet, adhibenda sunt ea, quae umorem leniter extrahant, praecipueque ex his id, quod rhypodes vocari proposui (19.15). Non alienum est etiam, ubicumque vulnus grave est, imposito quo id iuvetur, insuper circumdare lanam sucidam ex aceto et oleo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장191)
interdum etiam nervi ac membranae resolvuntur, specillumque demissum descendit aut in latus aut deorsum, eoque vitio nonnumquam os quoque adficitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장299)
Post ustionem putris ulceris superponenda sunt, quae crustas a vivo resolvant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장337)
Facit autem idem in omnibus surculis, quodcumque medicamentum extrahendi vim habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장382)
Utique autem si rabiosus canis fuit, cucurbitula virus eius extrahendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장11)
deinde venenum extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장34)
Neque alienum est ante scalpello circa vulnus incidere, quo plus vitiati iam sanguinis extrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장36)
Quodcunque vero medicamentum impositum est, si satis proficiet, protinus a vivo corruptam partem resolvit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장23)
Prodest etiam infra os vulnerum . . . laedi, quo plus puris exeat et id, quod ibi corruptum corpus est, extrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장107)
si iam durior est, ad ea veniendum est, quae digerant et resolvant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장193)

SEARCH

MENU NAVIGATION