라틴어 문장 검색

et prius est armatum in equi conscendere costas et moderarier hunc frenis dextraque vigere quam biiugo curru belli temptare pericla.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 43:8)
Et quoniam docui mundi mortalia templa esse [et] nativo consistere corpore caelum, et quae cumque in eo fiunt fierique necessest pleraque dissolui, qui restant percipe porro, quandoquidem semel insignem conscendere currum tu mihi supremae praescripta ad candida callis currenti spatium praemonstra, callida musa Calliope, requies hominum divomque voluptas, te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:1)
fert itaque ardorem longe longeque favillam differt et crassa volvit caligine fumum extruditque simul mirando pondere saxa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:4)
Nam postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus effinxit atque aluit, adventante iam partus tempore idem ad corporis materni superna conscendens in naturam lactis albescit, ut recens natis idem sit altor qui fuerat fabricator.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 16:2)
Te, quum, statione peracta, Astra petes serus, praelati regia coeli Excipiet, gaudente polo, seu sceptra tenere, Seu te flammigeros Phoebi conscendere currus, Telluremque nihil mutato sole timentem Igne vago lustrare iuvet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:10)
sic viribus impar Tradidit Hesperiam, profugusque per Apula rura Brundusii tutas conscendit Magnus in arces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:49)
Quique suas struxere pyras, vivique calentes Conscendere rogos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:35)
Luce nova collem subito conscendere cursu, Qui medius tutam castris dirimebat Ilerdam, Imperat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:18)
123 Adigitur tamen ut tripoda conscendat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권9)
759 Cornelia conscendit navem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권38)
1 Conscendit cymbam, eamque Lesbum dirigi iubet, ubi Cornelia uxor;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권2)
sed non, ubi terra tumebit, Aspera conscendet montis iuga;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:25)
538 Achillas parva rate ad Pompeii navem accedens, invitat eum nomine regis, suadetque, ut ratem suam conscendat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권27)
Solus ergo conscendit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권28)
Caesar, rate conscensa, cum navibus Pharon occupat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권20)

SEARCH

MENU NAVIGATION