라틴어 문장 검색

Gregibus autem spatiosa et palustria montana pascua eligenda sunt, rigua nec unquam siccanea,vacuaque magis quam stirpibus impedita frequentibus,mollibus potius quam proceris herbis abundantia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 2:1)
Tum etiam casei lactisque abundantia non solum agrestes saturat, sed etiam elegantium mensas iucundis et numerosis dapibus exornat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 1:3)
Tum super lactis abundantiam samera, vel cytisus, aut hedera praebenda, vel etiam cacumina lentisci, aliaeque tenues frondes obiciendae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 7:4)
Iam vero notae vilioris innumerabiles nascuntur herbae cultis atque pascuis regionibus, quae favorum ceras exuberant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 5:1)
sive ferulis exuberat, iis quoque, quod sunt naturae corticis similes, aeque commode vasa texuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 1:3)
nam coepto apud Fidenam amphitheatro Atilius quidam libertini generis, quo spectaculum gladiatorum celebraret, neque fundamenta per solidum subdidit neque firmis nexibus ligneam compagem superstruxit, ut qui non abundantia pecuniae nec municipali ambitione sed in sordidam mercedem id negotium quaesivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장3)
talis hortos extruit et per haec suburbana incedit et tantis agrorum spatiis, tam lato faenore exuberat?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장12)
ullane tanta ingentium opum ac magnae potentiae voluptas quam spectare homines veteres et senes et totius orbis gratia subnixos in summa rerum omnium abundantia confitentis, id quod optimum sit se non habere?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 3:1)
ex multa eruditione et plurimis artibus et omnium rerum scientia exundat et exuberat illa admirabilis eloquentia;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 5:2)
ludos et inania honoris medio rationis atque abundantiae duxit, uti longe a luxuria ita famae propior.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 4:3)
neque enim nobis aut locorum eadem notitia aut commeatuum eadem abundantia, sed manus et arma et in his omnia.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 5:2)
ipse sola perdendi cura stabula aurigis extruere, circum gladiatorum ferarumque spectaculis opplere, tamquam in summa abundantia pecuniae inludere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장11)
[exuberant] fruges nostrum ad morem praeterque eas balsamum et palmae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장4)
Vectigalia noua atque inaudita primum per publicanos, deinde, quia lucrum exuberabat, per centuriones tribunosque praetorianos exercuit, nullo rerum aut hominum genere omisso, cui non tributi aliquid imponeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 40장 1:1)
' descripsitque abundantiam ueterum tabernarum, unde solitus esset uinum olim et ipse petere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 40장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION