라틴어 문장 검색

Itaque hinc textorum, hinc fabrorum officinae sunt, hinc odores coquentium, hinc mollitia molles corporis motus docentium mollesque cantus et infractos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 19:5)
Non est necesse fabro de fabrica quaerere, quod eius initium, quis usus sit, non magis quam pantomimo de arte saltandi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 56:1)
notum est tamen, illas turres pro securitate publica propugnacula habituras excitaturus faber quid in diem mereat.
(세네카, 행복론, Liber VI 73:2)
quod si contuleris tuo poetae, mandem perpetuis legenda fastis quaecumque egregiis geris triumphis, nam nunc Musa loquax tacet tributo, quae pro Vergilio Terentioque sextantes legit unciasque fisci, Marsyaeque timet manum ac rudentem, qui Phoebi ex odio vetustiore nunc suspendia vatibus minatur.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Imperatorem Maiorianum 10)
Hic est ille, dicam, fabri aut quaestuariae filius, sabbati destructor, Samarites et daemonium habens;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:6)
Non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem Inmiti saevus duxerat arte faber.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 321)
extulit eum plebs sextantibus conlatis in capita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 366:2)
nunc in classe ac navali erat, nunc cum legionibus decurrebat, nunc operibus aspiciendis tempus dabat, quaeque in officinis quaeque in armamentario ac navalibus fabrorum multitudo in singulos dies certamine ingenti faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 723:2)
sextante sal et Romae et per totam Italiam erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 512:2)
eamus intro, ut arcessatur faber, ut istas compedes tibi adimam, huic dem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 451)
nunc cogito, utrum me dicam ducere medicum an fabrum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 38)
nunc haec carina satis probe fundata, bene statutast, atque architecto adsunt fabri ad eam rem haud imperiti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 380)
aedes quom extemplo sunt paratae, expolitae, factae probe examussim, laudant fabrum atque aedes probant, sibi quisque inde exemplum expetunt, sibi quisque similis volt suas, sumptum operam parcunt suam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 210)
venit imber, perlavit parietes, perpluont, tigna putefacit, perdit operam fabri:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 215)
atque haud est fabri culpa, sed magna pars morem hunc induxerunt:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 217)

SEARCH

MENU NAVIGATION