라틴어 문장 검색

Profanum omnes paene consentiunt id esse quod extra fanaticam causam sit, quasi porro a fano et a religione secretum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:1)
Ergo delubrum quid pontifices proprie vocent, et qualiter hoc nomine Virgilius usus sit, requiramus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 1:2)
Delubrum ait alios aestimare in quo praeter aedem sit area adsumpta deum causa, ut est in Circo Flaminio Iovis Statoris:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 2:2)
sicut locum in quo figerent candelam candelabrum appellatum, ita in quo deum ponerent nominatum delubrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 2:4)
His a Varrone praescriptis intellegere possumus id potissimum ab eo probatum quod ex sua consuetudine in ultimo posuit, ut a dei dedicato simulachro delubrum coeperit nuncupari.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 3:1)
Ut enim a postrema incipiamus, observavit delubrum nominaturus aut proprie deorum nomina aut ea quae dis accommodarentur inserere:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 4:2)
At gemini lapsu delubra ad summa dracones Effugiunt, et, ut mox simulachrum nominaret, subtexuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 4:3)
Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset Ille dies.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 4:5)
Principio delubra adeunt, pacemque per aras Exquirunt, et mox:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 5:2)
Namque in fanis alia vasorum sunt et sacrae supellectilis, alia ornamentorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:2)
Neque enim dedicantur eo tempore quo delubra sacrantur, at vero mensa arulaeque eodem die quo aedes ipsae dedicari solent, unde mensa hoc ritu dedicata in templo arae usum et religionem optinet pulvinaris.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:5)
Nam saepe ante deum vitulus delubra decora Turicremas propter mactatus concidit aras.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 7:3)
moestaeque tenent delubra catervae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:16)
Quamvis Aethiopum populis Arabumque beatis Gentibus atque Indis unus sit Iupiter Ammon, Pauper adhuc deus est, nullis violata per aevum Divitiis delubra tenens:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:4)
Capena grandi porta qua pluit gutta Phrygiumque Matris Almo qua lavat ferrum, Horatiorum qua viret sacer campus Et qua pusilli fervet Herculis fanum, Faustine, plena Bassus ibat in raeda, Omnis beati copias trahens ruris.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION