라틴어 문장 검색

sin aliter se habebunt, eatenus circumdari fascia debebit, ut inpositum medicamentum contineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 26:2)
Eaque spata fascia inuoluta, quo minus tactu laedat, ad alam brachio derigitur sic, ut caput eius summae alae subiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 4:1)
fasciaque aut habena media ala circumdanda est, capitaque eius post caput hominis ministro tradenda, brachium alteri;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 6:2)
Tum fascia primum sub ala obuoluta caput eius debet conprehendere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 7:4)
Vinctus hac ratione umerus commodius continetur, si adductus ad latus sic quoque fascia deligatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 7:7)
Fascia tantummodo calcem quoque debet comprehendere, ne, cum mediam plantam imumque eius uinciri necesse est, liber talus in medio relictus materiam pleniorem recipiat ideoque suppuret.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 23장 1:2)
Fortasse etiam pro fascia dari ex Constant.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1881)
idque ipsum superimposito triplici panno, fascia, non nimium tamen vehementer adstringere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 14:3)
ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant, ac nudum vulnus frigori objiciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 20:8)
Fascia vero ad vulnus deligandum lintea aptissima est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 48:1)
Hieme saepius fascia circumire debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 49:4)
minusque etiam quam primo, fasciae adstringendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 60:6)
Priora fascia deliganda sunt, ne per somnum cadant:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 13:5)
Vinculum autem ei loco linteolum aut panniculus quadratus est, qui ad duo capita duas ansas, ad altera duo totidem fascias habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 26:13)
quumque subjectus est, ansis ad ventrem datis, a posteriore parte in eas adductae fasciae conjiciuntur, atque, ubi sunt, dexterior sinistra, sinisterior dextra procedit, circumdataeque circa alvum inter se novissime deligantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 26:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION