라틴어 문장 검색

Deligandaque fascis sunt aliquanto quam uulnus latioribus, laxius scilicet quam si ea plaga non esset:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 25:2)
Interdum autem vel ex ictu aliquo, vel retento diutius spiritu, vel sub gravi fasce, interior abdominis membrana, superiore cute integra, rumpitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 2:1)
consule lustrandi fasces ipsoque litandum prodigio;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:12)
candida pollutos comitatur curia fasces, forsitan et dominus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:184)
sumeret inlicitos etenim si femina fasces, esset turpe minus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:189)
Eutropio fasces adservabantur adempti Tarquiniis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:274)
iam non umbracula gestant virginibus, Latias ausi vibrare secures!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:283)
contagia fascibus, oro, defendas ignava tuis neu tradita libris omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit oceanus, domui, tanta caligine mergi calcarique sinas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:299)
scindere nunc alia meditatur ligna securi fascibus et tandem vapulat ipse suis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:3)
haud equidem contra tot signa Camillo detulerim fasces, nedum (pro sexus!)
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:35)
ille dedit portum, quo se pulsata referret maiestas Latii deformataeque secures;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:78)
"Ignosce parenti, Romule, quod serus temeratis fascibus ultor advenio:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:89)
patris et inmemor inter frementes Hippolyte tubas strictam securim languida poneret et seminudo pectore cingulum forti negatum solveret Herculi, bellumque solus conficeret decor.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:14)
Exitium iam Roma timens et fessa negatis frugibus ad rapidi limen tendebat Olympi non solito vultu nec qualis iura Britannis dividit aut trepidos summittit fascibus Indos.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:14)
advenio supplex, non ut proculcet Araxen consul ovans nostraeve premant pharetrata secures Susa, nec ut Rubris aquilas figamus harenis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION