라틴어 문장 검색

quid ergo profecit quod protulit fastos?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 16:10)
quod ego cum dabam Bruto, notam esse in fastis gratissimae victoriae sempiternam volebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 8:3)
etenim ordo ipse annalium mediocriter nos retinet quasi enumeratione fastorum at viri saepe excellentis ancipites variique casus habent admirationem, exspectationem, laetitiam, molestiam, spem, timorem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 6:5)
Scilicet a speculi sumuntur imagine fastus, Nec nisi conpositam se prius illa videt!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 177)
quid sola vagaris, Vitta nec evinctas inpedit alba comas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 628)
este procul, vittae tenues, insigne pudoris, quaeque tegis medios, instita longa, pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:22)
si tamen a precibus tumidos accedere fastus senseris, incepto parce referque pedem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:527)
Ut cum videmus speciem primum candoremque caeli, dein conversionis celeritatem tantam quantam cogitare non possumus, tum vicissitudines dierum ac noctium commutationesque temporum quadrupertitas ad maturitatem frugum et ad temperationem corporum aptas eorumque omnium moderatorem et ducem solem, lunamque adcretione et deminutione luminis quasi fastorum notantem et significantem dies, tum in eodem orbe in duodecim partes distributo quinque stellas ferri eosdem cursus constantissime servantis disparibus inter se motibus, nocturnamque caeli formam undique sideribus ornatam, tum globum terrae eminentem e mari, fixum in medio mundi universi loco, duabus oris distantibus habitabilem et cultum, quarum altera, quam nos incolimus, Sub a/xe posita ad ste/llas septem, unde ho/rrifer, Aquilo/nis stridor ge/lidas molitu/r nives, altera australis, ignota nobis, quam vocant Graeci ἀντίχθονα, ceteras partis incultas, quod aut frigore rigeant aut urantur calore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 67:1)
exue fastus, curam mansuri quisquis amoris habes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 10:3)
audierat laurumque manu vittasque ferentem pro nata Chrysen non valuisse sua:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 42:3)
sed quoniam, quamvis vittae careatis honore, est vobis vestros fallere cura viros,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 97:4)
odimus inmodicos (experto credite) fastus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 108:2)
dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis, dum tardae causas invenit ipsa morae, non ego crudelis, iuvenes, (ignoscite) dixit sacra suo facio barbariora loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 237)
scripsimus haec illis, quarum nec vitta pudicos contingit crines nec stola longa pedes, dic, precor, ecquando didicisti fallere nuptas, et facere incertum per mea iussa genus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 317)
confiteor, sic essem luce superbus, ut caperet fastus vix domus ulla meos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 95)

SEARCH

MENU NAVIGATION