라틴어 문장 검색

Utcumque res se habet, inscriptionem a primo editore commendatam et iam usitatam non ausi sumus penitus spernere, cum alia certa substitui nequeat et id solum pateat, auctorem Ripuariam et Westfaliam, inprimis provinciam Coloniensis et diocesim Monasteriensis ecclesiae tamquam patriam amplecti.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 7:6)
Vilem dens nobilis escam Spernit.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et apro 13:6)
Vtile consilium qui spernit, inutile sumit.
(ANONYMUS NEVELETI, De hyrundine aues monente 22:10)
Vindicet eternus ocia spreta metus.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:16)
Fure uocante canem pretenso munere panis, Spreto pane mouet talia uerba canis:
(ANONYMUS NEVELETI, De fure et cane 26:1)
Insita natorum cordi doctrina parentum Cum pariat fructum, spreta nocere solet.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et edo 32:9)
Quod caret hoste domus, quod abest a sorde, fatetur Esse meum, pro me te rogat, ergo faue.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et mustela 42:3)
Hic fauet, instat equo.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et equo 45:8)
Vir fauet.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:16)
Spernere quod prosit et amare quod obsit ineptum est.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:9)
Ille fauet sequiturque canem, gutturque caninum Respicit et querit:
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:13)
Pincernam crucis esse reum sentencia prodit, Crux punit meritum iure fauente cruci.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:25)
Gaudet eques uicisse putans, spernitque bubulcum, Sudoremque suum tergit ab ore suo.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:43)
De eloquentia uero, si qua mihi fuisset, neque mirum neque inuidiosum deberet uideri, si ab ineunte aeuo unis studiis litterarum ex summis uiribus deditus omnibus aliis spretis uoluptatibus ad hoc aeui haud sciam anne super omnis homines impenso labore diuque noctuque cum despectu et dispendio bonae valetudinis eam quaesissem.
(아풀레이우스, 변명 5:1)
Crates, inquam, si quid credis, Aemiliane, uir domi inter Thebanos proceres diues et nobilis amore huius habitus, quem mihi obiectas, rem familiarem largam et uberem populo donauit, multis seruis a sese remotis solitatem delegit, arbores plurimas et frugiferas prae uno baculo spreuit, uillas ornatissimas una perula mutauit, quam postea comperta utilitate etiam carmine laudauit flexis ad hoc Homericis uersibus, quibus ille Cretam insulam nobilitat.
(아풀레이우스, 변명 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION