라틴어 문장 검색

plebs statim a funere ad domum Bruti et Cassi[i] cum facibus tetendit atque aegre repulsa obuium sibi Heluium Cinnam per errorem nominis, quasi Cornelius is esset, quem grauiter pridie contionatum de Caesare requirebat, occidit caputque eius praefixum hastae circumtulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 85장 1:1)
tunc praeter immensum numerum insularum domus priscorum ducum arserunt hostilibus adhuc spoliis adornatae deorumque aedes ab regibus ac deinde Punicis et Gallicis bellis uotae dedicataeque, et quidquid uisendum atque memorabile ex antiquitate durauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 38장 2:2)
quidam putant, quod oppidum Hispaniae frustra diu oppugnatum inlitis demum galbano facibus succenderit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 1:3)
Plurima et amplissima opera incendio absumpta restituit, in quis et Capitolium, quod rursus arserat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 5장 1:1)
alii laetum id regi somnium esse dicebant, quod castra hostium arsissent, quod Alexandrum deposita regia veste in Persico et vulgari habitu perductum ad se vidisset, quidam non:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 4:2)
ipse in iugum editi montis escendit multisque conlucentibus facibus patrio more sacrificium dis praesidibus loci fecit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 24:2)
At qui desiluerant in parva navigia, faces et, quidquid alendo igni aptum erat, in eadem opera ingerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 5:1)
"Quin igitur ulciscimur Graeciam et urbi faces subdimus?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 6:2)
Sed ut ad vestibulum regiae ventum est, vident regem ipsum adhuc aggerentem faces.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 8:1)
Expectantibus cunctis, quid deinde esset imperaturus, iumenta iussit abduci suisque primum sarcinis face subdita ceteras incendi .
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 17:2)
tertia vero nocte tympanorum quidem strepitus desierat audiri, ceterum ex tota petra faces refulgebant, quas accenderant barbari, ut tutior esset ipsis fuga obscura nocte per invia saxa cursuris.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 25:1)
Quot ille tum extinxit faces!
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 6:1)
Solymo nigrantem pulvere fratrem spargentemque faces et in omni turre furentem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 15:1)
tum valida Clymenus percusso pectore tonsa frater et Iphiclus puppem trahit, et face saeva
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 395:1)
dixit et ingenti flammantem nubila sulco direxit per inane facem, quae puppe propinqua
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 601:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION