라틴어 문장 검색

in eo certamine pulcherrimum am- phitheatri opus, situm extra muros, conflagravit, sive ab obpugnatoribus incensum, dum faces et glandis et missilem ignem in obsessos iaculantur, sive ab obsessis, dum regerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장3)
Othoniani in ripa turrim struxerant saxaque et faces iaculabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 34장6)
idem pro Galba dux coloniae suae, eaque opera procurationem adeptus, susceptis Vespasiani partibus acerrimam bello facem praetulit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장10)
facem Augustales subdidere, quod sacerdotium, ut Romulus Tatio regi, ita Caesar Tiberius Iuliae genti sacravit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장4)
illi trabibus tegulisque et facibus propugnatores deturbant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 30장5)
faces in manibus, quas, ubi praedam egesserant, in vacuas domos et inania templa per lasciviam iaculabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장7)
classi quoque faces intulit, vacuo mari eludens, quia lectissimas Liburnicarum omnemque militem Mucianus Byzantium adegerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장7)
faces in prominentem porticum iecere et sequebantur ignem ambustasque Capitolii fores penetrassent, ni Sabinus revulsas undique statuas, decora maiorum, in ipso aditu vice muri obiecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장5)
eo intentius victores, praecipuo veterum cohortium studio, cuncta validissimarum urbium excidiis reperta simul admovent, testudinem tormenta aggeres facesque, quidquid tot proeliis laboris ac periculi hausissent, opere illo consummari clamitantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장2)
direptis castris faces iniciunt, cunctosque qui proelio superfuerant incendium hausit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장10)
his de rebus si quid agere volueris, certum hominem ad eum mittas face, cum quo colloquatur.'
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 4:2)
plebs statim a funere ad domum Bruti et Cassi[i] cum facibus tetendit atque aegre repulsa obuium sibi Heluium Cinnam per errorem nominis, quasi Cornelius is esset, quem grauiter pridie contionatum de Caesare requirebat, occidit caputque eius praefixum hastae circumtulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 85장 1:1)
quidam putant, quod oppidum Hispaniae frustra diu oppugnatum inlitis demum galbano facibus succenderit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 1:3)
ipse in iugum editi montis escendit multisque conlucentibus facibus patrio more sacrificium dis praesidibus loci fecit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 24:2)
At qui desiluerant in parva navigia, faces et, quidquid alendo igni aptum erat, in eadem opera ingerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION