라틴어 문장 검색

Ac sanguinem quoque in febre vomuisse pestiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장36)
Quaedam autem sunt quae ante febres, quaedam quae inter eas, quid aut intus sit aut venturum sit, ostendunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장2)
Ante febres, si caput grave est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternumenta sunt, circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장3)
Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장6)
Si in continua febre puero venter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is adsidue, metuenda nervorum distentio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장9)
Febris autem, quae subito sine ratione, sine bonis signis finita est, fere revertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장25)
Cui sanguine fauces et interdiu et noctu replentur, sic ut neque capitis dolores neque praecordiorum neque tussis neque vomitus neque febricula praecesserit, huius aut in naribus aut in faucibus ulcus reperietur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장26)
Quibus sine febre aliqua parte dolor aut prurigo cum rubore et calore est, ibi aliquid suppurat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장61)
Si quid etiam abscessit, et antequam suppuraret manente adhuc febre subsedit, periculum adfert primum furoris, deinde interitus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장67)
Auris quoque dolor acutus cum febre continua vehementique saepe mentem turbat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장68)
ex eo casu iuveniores interdum intra septimum diem moriuntur, seniores tardius, quoniam neque aeque magnas febres experiuntur, neque aeque insaniunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장69)
Quibus autem longae febres sunt, iis aut abscessus aliqui aut articulorum dolores erunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장72)
Quorum faucibus in febre inliditur spiritus, instat his nervorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장73)
nam si longae febres sine dolore, sine manifesta causa remanent, in aliquam partem id malum incumbit, in iuvenioribus tamen:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장84)
Quomque omnis longus tumor ad suppurationem fere spectet, magis eo tendit is, qui in praecordiis quam is, qui in ventre est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장91)

SEARCH

MENU NAVIGATION