라틴어 문장 검색

Evolat infelix et femineo ululatu, scissa comam, muros amens atque agmina cursu prima petit, non illa virum, non illa pericli telorumque memor;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:3)
quales Threiciae cum flumina Thermodontis pulsant et pictis bellantur Amazones armis seu circum Hippolyten, seu cum se Martia curru Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu feminea exsultant lunatis agmina peltis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 24:5)
Hunc virgo, sive ut templis praefigeret arma Troa, captivo sive ut se ferret in auro venatrix, unum ex omni certamine pugnae caeca sequebatur totumque incauta per agmen femineo praedae et spoliorum ardebat amore, telum ex insidiis cum tandem tempore capto concitat et superos Arruns sic voce precatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 28:5)
Volvitur ad muros caligine turbidus atra pulvis, et e speculis percussae pectora matres femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 31:4)
longe illi dea mater erit, quae nube fugacem feminea tegat et vanis sese occulat umbris."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:25)
non enim puerum, quem in hoc instituimus, aut femineae vocis exilitate frangi volo aut seniliter tremere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 382:2)
tecum ipsa nunc evolve femineos dolos, quod ulla coniunx perfida atque impos sui amore caeco, quod novercales manus ausae, quod ardens impia virgo face, Phasiaca fugiens regna Thessalica trabe:
(세네카, 아가멤논 3:7)
Secura metus Troica pubes sacros gaudet tangere funes, hinc aequaevi gregis Astyanax, hinc Haemonio desponsa rogo ducunt turmas, haec femineas, ille viriles.
(세네카, 아가멤논 11:17)
* agrestis iste alumnus evertet domum, quid ista vaecors tela feminea manu destricta praefert?
(세네카, 아가멤논 13:14)
Sic illum adficiunt divitiae et exhilarant, ut navigantem secundus et ferens ventus, ut dies bonus et in bruma ac frigore apricus locus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 113:2)
invicta si me cadere feminea manu voluere fata perque tam turpes colus mea mors cucurrit, cadere potuissem, ei mihi, Iunonis odio:
(세네카, Hercules Oetaeus 17:20)
Aditum venenis palla femineis dedit.
(세네카, Hercules Oetaeus 20:21)
Non virus artus, nate, femineum coquit, sed dura series operis et longus tibi pavit cruentos forsitan morbos labor.
(세네카, Hercules Oetaeus 20:49)
superosque et ipsum vocibus pulsans Iovem implevit omnem voce feminea locum.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:36)
'deforme letum, mater, Herculeum facis, compesce lacrimas' inquit, 'introrsus dolor femineus abeat;
(세네카, Hercules Oetaeus 24:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION