라틴어 문장 검색

Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est quin pecudes quoque beatae esse dicantur, quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:5)
In sublime feras animum quoque, ne grauata pessum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 14:1)
multaque in ea genera ferarum nasci constat, quae reliquis in locis visa non sint; ex quibus quae maxime differant ab ceteris et memoriae prodenda videantur haec sunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 25장5)
Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae quam conspexerunt parcunt. Hos studiose foveis captos interficiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 28장2)
37. Occiduntur et truncantur omnes quasi pecudes,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM145)
nec non et variis vectae Nereides ibant audito rumore feris (hanc pisce voluto sublevat Oceani monstrum Tartesia tigris;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:105)
"hos Mariae cultus, haec munera nostra precamur reginae regina feras.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:115)
Semiferos partus metuendaque pignora matri moenibus et mediis auditum nocte luporum murmur et attonito pecudes pastore locutas et lapidum diras hiemes nimboque minacem sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore mutatos visasque polo concurrere lunas et geminos soles mirari desinat orbis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:1)
sic armenta suo iam defensante iuvenco celsius adsurgunt erectae cornua matri, sic iam terribilem stabulis dominumque ferarum crescere miratur genetrix Massyla leonem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:237)
nasci tum decolor imber infantumque novi vultus et dissona partu semina, tum lapidum fletus armentaque vulgo ausa loqui mediisque ferae se credere muris;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:29)
deteriore luto pravus quos edidit auctor, quem merito Grai perhibent Epimethea vates, et nihil aetherii sparsit per membra vigoris, hi pecudum ritu non impendentia vitant nec res ante vident;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:286)
tu cum per altas impiger ilices praedo citatum cornipedem reges ludentque ventis instabiles comae, telis iacebunt sponte tuis ferae gaudensque sacris vulneribus leo admittet hastam morte superbior.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:7)
da tangere dextram, qua gentes cecidere ferae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:145)
pecudum strages passimque iuvenci semineces et adhuc infecta mapalia tabo sparsaque sanguineis pastorum funera campis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:239)
hic hominum pecudumque lues, sic pestifer aër saevit et exclusis regnant Aquilonibus Austri.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:340)

SEARCH

MENU NAVIGATION