라틴어 문장 검색

negat enim tenuissimo victu, id est contemptissimis escis et potionibus, minorem voluptatem percipi quam rebus exquisitissimis ad epulandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 117:4)
Cavendum autem est, ne aut tarditatibus utamur in ingressu mollioribus, ut pomparum ferculis similes esse videamur, aut in festinationibus suscipiamus nimias celeritates, quae cum fiunt, anhelitus moventur, vultus mutantur, ora torquentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 168:1)
hoc interim spatio conclave illud, ubi epularetur Scopas, concidisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 353:4)
primum habui semper sodalis - sodalitates autem me quaestore constitutae sunt sacris Idaeis Magnae Matris acceptis - epulabar igitur cum sodalibus, omnino modice, sed erat quidam fervor aetatis, qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 58:3)
Quintilis, cum quidem et Corcyrae et Sybotis muneribus tuis quae et Araus et meus amicus Eutychides opipare et φιλοπροσηνέστατα nobis congesserant epulati essemus Saliarem in modum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 9 2:2)
dein ne amicis nihil tribuamus, epulamur una non modo non contra legem, si ulla nunc lex est, sed etiam intra legem et quidem aliquanto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 26 3:7)
post epulatos cum matre adulescentis somno se dedisse, mane inventos esse mortuos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 112:6)
Excepti etiam pluribus ferculis cum laberemur in somnum, Itane est?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 21:5)
Laudationem ferculum est insecutum plane non pro expectatione magnum;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:1)
Quo facto videmus infra [scilicet in altero ferculo] altilia et sumina leporemque in medio pinnis subornatum, ut Pegasus videretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 36:4)
nam iam sublatum erat ferculum, hilaresque convivae vino sermonibusque publicatis operam coeperant dare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:2)
Ab hoc ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:15)
Rati ergo sacrum esse fericulum tam religioso apparatu perfusum, consurreximus altius et Augusto, patri patriae, feliciter diximus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:10)
Sequens ferculum fuit scriblita frigida et super mel caldum infusum excellente Hispanum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:6)
Statim Trimalchio poteram quidem inquit hoc fericulo esse contentus;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION