라틴어 문장 검색

scalmum nullum videt, quaerit ex proximo vicino, num feriae quaedam piscatorum essent, quod eos nullos videret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 74:15)
Sunt etiam illa venusta ut in gravibus sententiis, sic in facetiis - dixi enim dudum rationem aliam esse ioci, aliam severitatis, gravium autem et iocorum unam esse materiam - ornant igitur in primis orationem verba relata contrarie, quod idem genus saepe est etiam facetum, ut Servius ille Galba cum iudices L. Scribonio tribuno plebis ferret familiaris suos et dixisset Libo "quando tandem, Galba, de triclinio tuo exibis?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 262:7)
Cuius generis omnes sunt in quibus, ut in obscuris natura- libusque quaestionibus, causae rationesque rerum expli- cantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 4:3)
Nam cum P. Africanus hic, Pauli filius, feriis Latinis Tuditano cons.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 23:1)
Quae maiores nostri quia valere censebant, idcirco omnibus rebus agendis quod bonum, faustum, felix fortu- natumque esset praefabantur, rebusque divinis, quae publice fierent, ut faverent linguis, imperabatur inque feriis imperandis, ut 'litibus et iurgiis se abstinerent'. Itemque in lustranda colonia ab eo, qui eam deduceret, et cum imperator exercitum, censor populum lustraret, bonis nominibus, qui hostias ducerent, eligebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 147:2)
inque feriis imperandis, ut ' litibus et iurgiis se abstinerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 147:4)
nam Libo quod pollicetur, ut Eros scribit, non incertum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 18 6:4)
de Cocceio et Libone quae scribis approbo, maxime quod de iudicatu meo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 19 4:1)
Libo intervenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 2:6)
de Lepidianis feriis Balbus ad me usque ad iii Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 16:1)
A. d. xiiii K. in Cumanum veni cum Libone tuo vel nostro potius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 4 1:1)
adhuc s. c. nisi de feriis Latinis nullum facere potuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 4:4)
quo modo fert apud eum Prometheus dolorem, quem excipit ob furtum Lemnium, Unde i/gnis cluet morta/libus clam Divi/sus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 23:3)
Deinde ut contubernali meo melius succederet, Per fidem inquam vestram, Ascyltos in hoc triclinio solus ferias agit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:6)
| Utique die feriarum, quo etiam lugentes rident.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION