라틴어 문장 검색

potest enim haec adversus privatas domos ullam aequitatem nosse aut ullam modestiam, cuius implacabilis saevitia totiens ipsa funestavit pulvi- naria ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 97:3)
adiuta cultu seges et arbusta sine cultore feritatis ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 104:2)
Non vides ut omnium animalium, simul ad nocendum insurrexerunt, praecurrant notae ac tota corpora solitum quietumque egrediantur habitum et feritatem suam exasperent ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 6:3)
Nullum est animal tam horrendum tam perniciosumque natura, ut non appareat in illo, simul ira invasit, novae feritatis accessio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 7:2)
Impetus habent ferae, rabiem, feritatem, incursum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 19:3)
Hoc uno medentibus erit dissimilis, quod illi quibus vitam non potuerunt largiri facilem exitum praestant, hic damnatos cum dedecore et traductione vita exigit, non quia de- lectetur ullius poena - procul est enim a sapiente tam inhumana feritas - sed ut documentum omnium sint, et quia vivi noluerunt prodesse, morte certe eorum res publica utatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 36:1)
Haec non est ira, feritas est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 24:3)
Deinde omnes istae feritate liberae gentes leonum luporumque ritu ut servire non possunt, ita nec imperare;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 83:1)
Necessarium est itaque foeditatem eius ac feritatem coarguere et ante oculos ponere quantum monstri sit homo in hominem furens quantoque impetu ruat non sine pernicie sua perniciosus et ea deprimens, quae mergi nisi cum mergente non possunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 16:1)
Haec barbaris regibus feritas in ira fuit, quos nulla eruditio, nullus litterarum cultus imbuerat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 105:1)
Iam istas inimicitias, quas implacabili gerimus animo, febris aut aliquod aliud malum corporis vetabit geri;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 238:4)
Primum deposita contentione depositoque odio quod implacabile diversa sequentibus indiximus, videamus, ut haec omnia ad idem sub alio atque alio titulo perveniant.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 40:3)
omnis enim ex infirmitate feritas est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 16:3)
non lupos cervi metuunt rapaces, cessat irati fremitus leonis, nulla villosis feritas in ursis;
(세네카, 오이디푸스 2:36)
quod bellum non parva manus /nec carcere fracto ad gladiaturam tu Spartace vincte parasti, sed Scythicae vaga turba plagae, feritatis abundans, dira, rapax, vehemens, ipsis quoque gentibus illic barbara barbaricis, cuius dux Hormidac atque civis erat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 103)

SEARCH

MENU NAVIGATION