라틴어 문장 검색

Ingredere terram repromissionis lacte et melle manantem, comede similam et oleum, vestire cum Ioseph variis indumentis, perforentur aures tuae cum Hierusalem sermone Dei, ut pretiosa ex illis novarum gegetum grana dependeant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 8:9)
Cibus eius holusculum sit et simila raroque pisciculi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:4)
Nec dotes similae possis numerare nec usus, Pistori totiens cum sit et apta coco.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, X Simila1)
flamines autem farinam fermentatam contingere non licebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 17911)
Simila si siligine inferior esset, laruas sic istos percolopabant, ut illis Iupiter iratus esset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:11)
stultum est sic credere sacrum, sanguine balantis summos contingere postes, lascivire choris, similaginis azymon esse, cum fermentati turgescant crimine mores, non sapis, inprudens, nostrum te effingere pascha, legis et antiquae praeductis pingere sulcis omne sacramentum retinet quod passio vera, passio, quae nostram defendit sanguine frontem corporeamque domum signato conlinit ore?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3114)
VII diebus fermentatum non inuenietur in domibus uestris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 3:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION