라틴어 문장 검색

ipsae etiam commoto pondere paulum secessere trabes, conclamat territa virgo:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권211)
At e contrario illis nomen factionis accommodandum est qui in odium bonorum et proborum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant, praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse in causam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 1:1)
Neu strepitu terrete pedum neu quaerite nomen Neu prope fulgenti lumina ferte face.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 220)
conclamat vir paterque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 604:1)
dum cunctatur consul virtute militum fretus, loco parum fidens, conclamant se ituros, clamoremque res est secuta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 704:3)
et immixti turbae militum togati, eadem illa querendo docendoque quanto visa quam audita indigniora potuerint videri, simul profligatam iam rem nuntiando Romae esse, insecutis qui Appium prope interemptum in exsilium abisse dicerent, perpulerunt ut ad arma conclamaretur vellerentque signa et Romam proficiscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 539:2)
sed qua hic modestia fuistis, ubi nullius ager in tot rerum usu necessario tantae multitudini est violatus, eam modestiam ferte in urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 591:3)
si haec impediet aliquis, ferte sermonibus et multiplicate fama bella;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 60:1)
et ex maestis paulo ante domibus quae conclamaverant suos, procurreretur in vias, pavidaeque matres ac coniuges oblitae prae gaudio decoris obviam agmini occurrerent, in suos quaeque simul corpore atque animo vix prae gaudio compotes effusae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 427:1)
dixisset, adnuisse ceteri deam conclamaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 256:2)
Postumius suis in tutum receptis cum contione advocata terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab ignavissimo ac fugacissimo hoste, conclamat universus exercitus merito se ea audire et fateri admissum flagitium, sed eosdem correcturos esse neque diuturnum id gaudium hostibus fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 328:1)
qua voce audita et senatus accipere se omen ex curia egressus conclamavit et plebs circumfusa adprobavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 580:1)
ferte signa in hostem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 331:1)
signo dato conclamatur inde ut colligantur vasa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 366:1)
enimvero conclamant bonum ut animum haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 395:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION