라틴어 문장 검색

sin autem satis factum rei p. putas, celeriter ad comitia, quoniam mature futura sunt, veniendum censeo, dum modo ne [quid] haec ambitiosa festinatio aliquid imminuat eius gloriae, quam consecuti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 25 2:3)
te adipiscendi magistratus levissimi et divulgatissimi, si ita adipiscare ut plerique, praepropera festinatio abducet a tantis laudibus, quibus te omnes in caelum iure et vere ferunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 26 2:6)
quam indignitatem deminutionemque t maiestatis non solum iuris nostri sed etiam imperi populique Romani idcirco tulimus quod interceptis litteris cognoramus Dolabellam, si desperasset de Syria Aegyptoque, quod necesse erat fieri, in navis cum omnibus suis latronibus atque omni pecunia conscendere esse paratum Italiamque petere ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 3:6)
ego tuorum consiliorum auctor dignitatisque fautor iratus temporibus in Graeciam desperata libertate rapiebar, cum me etesiae quasi boni cives relinquentem rem p. prosequi noluerunt austerque adversus maximo flatu me ad tribulis tuos Regium rettulit, atque inde ventis remis in patriam omni festinatione properavi postridieque in summa reliquorum servitute liber unus fui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 25 4:3)
quid hic incredibilis cursus, quid haec tanta celeritas festinatioque significat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 3:3)
quid adferebat festinationis quod heres erat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 1:3)
quid haec amentia, quid haec festinatio, quid haec immaturitas tanta significat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 2:1)
quorum nemo propter indignitatem repudiatus est, sed ne libido violandae necessitudinis auctoritate iudicum comprobaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 3:3)
sunt enim alia con- traria, quae privantia licet appellemus Latine, Graeci appellant στερητικά. Praeposito enim ' in' privatur verbum ea vi, quam haberet si 'in' praepositum non fuisset, dignitas indignitas, humanitas inhumanitas, et cetera generis eiusdem, quorum tractactio est eadem quae superiorum quae adversa dixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 3:1)
Ego qui vetustissimam consuetudinem putabam in sanguinis pignus transisse nihil timui, immo condicionem praecipiti festinatione rapui commisique iudici litem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:10)
veremur enim ne forte non has indignitates reliquisse, sed laborem fugisse videamur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 14:2)
Interim ne quid festinationi meae pereat, quod sum praesens petiturus, hac quasi praecursoria epistula rogo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 2:2)
Sed non ita me iura privata, ut publicum fas et indignitas facti et exempli ratio incitabat.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 3:3)
Qua ex causa festinationem tabellarii, quem ad te cum epistulis misit, diplomate adiuvi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 642)
Multae personae experiuntur altam inaequalitatem quae eas permovet ad res agendas maxima cum celeritate ut se operari sentiant, in constanti festinatione quae deinde eas ducit ad perturbanda omnia circumstantia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION