라틴어 문장 검색

"Nam meo monitu sacerdos in ipso procinctu pompae roseam manu dextera sistro cohaerentem gestabit coronam."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:11)
"Incunctanter ergo dimotis turbulis alacer continuare pompam, mea volentia fretus, et de proxumo clementer velut manum sacerdotis osculabundus rosis decerptis pessimae mihique destabilis iamdudum beluae istius corio te protinus exue."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:12)
Ecce pompae magnae paulatim praecedunt ante-ludia votivis cuiusque studiis exornata pulcherrume.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:1)
Inter has oblectationes ludicras popularium, quae passim vagabantur, iam sospitatricis deae peculiaris pompa moliebatur.
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:1)
"Sume iam vultum laetiorem candido isto habitu tuo congruentem, comitare pompam deae sospitatricis inovanti gradu, Videant irreligiosi, videant et errorem suum recognoscant:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:9)
Inter haec et festorum votorum tumultum paulatim progressi iam ripam maris proximamus atque ad ipsum illum locum, quo pridie meus stabulaverat asinus, pervenimus.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:6)
spatio prospectum sui nobis incertat, sacrorum geruli, sumptis rursum quae quisque detulerant, alacres ad fanum reditum capessunt simili structu pompae decori.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:13)
Exhinc festissimum celebravi natalem sacrorum et suaves epulae et faceta convivia;
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:8)
dies omnes duxi feste;
(ARCHIPOETA, II76)
omne festum duco meste;
(ARCHIPOETA, II80)
debes mihi magnum quid in hoc festo dare.
(ARCHIPOETA, V80)
Magnum est de honoribus et laudibus hominum non laetari, sed et omnem inanem pompam praecidere et, si quid inde necessarium retinetur, id totum ad utilitatem honorantium salutemque conferre.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 8:1)
Et quoniam mihi praeparatae lectiones suggerendae tenebantur, adiunxi deinde ipsum adhuc carnalem populum Iudaeorum in illo templo ubi nondum corpus et sanguis domini offerebatur, non solum vinulenta sed nec sobria quidem umquam celebrasse convivia nec eos publice religionis nomine inebriatos inveniri in historia, nisi cum festa fabricato idolo exsolverent.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 4:1)
de spiritalibus autem fructibus ad quos et divinarum scripturarum auctoritate et nostris gemitibus invitarentur, nolunt adferre deo munera et his potissimum celebrare festa sanctorum.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 6:10)
Contra recentissimas leges Kalendis Iuniis festo paganorum sacrilega sollemnitas agitata est, nemine prohibente, tam insolenti ausu, ut.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION