라틴어 문장 검색

cogita illos, cum propitii essent, fictiles fuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 11:12)
Proderit non tantum quales esse soleant boni viri dicere formamque eorum et lineamenta deducere, sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis illud ultimum ac fortissimum vulnus, per quod libertas emisit animam, Laeli sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi forisque egregia facta, Tuberonis ligneos lectos, cum in publicum sternerent, pro stragulis pelles et ante ipsius Iovis cellam adposita conviviis vasa fictilia Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 72:1)
Omnium illorum aurum argentumque fractum est et milliens conflatum, at omnibus saeculis Tuberonis fictilia durabunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 73:3)
Tubero paupertatem et se dignam et Capitolio iudicavit, cum fictilibus in publica cena usus ostendit debere iis hominem esse contentum, quibus di etiamnunc uterentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 13:3)
pompae ista exempla, fictiles ubi fuerunt dii.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 18:5)
Qui excusant et negant id insolentiae causa factum, aiunt socculum auratum, immo aureum, margaritis distinctum ostendere eum voluisse.
(세네카, 행복론, Liber II 48:3)
quid hic contumeliosum est, si vir consularis aurum et margaritas osculatus est alioquin nullam partem in corpore eius electurus, quam purius oscularetur ?
(세네카, 행복론, Liber II 48:5)
Itaque tune per fictiles deos religiose iurabatur ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 69:3)
sumunt quosdam dies, eum iam illos divitiarum taedium cepit, quibus humi cenent et remoto auro argentoque fictilibus utantur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 85:2)
non gemmae te, non margaritae flexerunt ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 111:2)
hic erat affixis viridis spelunca lapillis, pendebantque cavis tympana pumicibus, orgia Musarum et Sileni patris imago fictilis et calami, Pan Tegeaee, tui;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 313)
fictilibus creuere deis haec aurea templa, nec fuit opprobrio facta sine arte casa;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 13)
at illi urgebat medium fictilis urna caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 49)
1 tunc ille confestim laetum clientem quamquam et attonitum plebeio tegmine erepto muricis Tyrii seu Tarentini conchyliato ditat indutu et renidentem gemmis margaritisque aureo lecto sericatoque toreumati imponit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 6:8)
Cum primum Burdigalam veni, litteras mihi tabellarius tuus obtulit plenas nectaris florum margaritarum, quibus silentium meum culpas et aliquos versuum meorum versibus poscis, qui tibi solent per musicum palati concavum tinnientes voce variata quasi tibiis multiforatilibus effundi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION