라틴어 문장 검색

sumunt quosdam dies, eum iam illos divitiarum taedium cepit, quibus humi cenent et remoto auro argentoque fictilibus utantur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 85:2)
Bibit deinde liberalius quam alias capacioribus scyphis et iam gravis ac vinolentus obiurgatoris sui filium procedere ultra limen iubet adlevataque super caput sinistra manu stare.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 89:1)
non placent suetae dapes, non tecta sani moris aut vilis scyphus.
(세네카, 파이드라 3:6)
abscondet - hoc, hoc mensa cludatur scypho
(세네카, Thyestes 936:1)
hic erat affixis viridis spelunca lapillis, pendebantque cavis tympana pumicibus, orgia Musarum et Sileni patris imago fictilis et calami, Pan Tegeaee, tui;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 313)
fictilibus creuere deis haec aurea templa, nec fuit opprobrio facta sine arte casa;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 13)
at illi urgebat medium fictilis urna caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 49)
nec scyphus hic dabitur rutilo cui forte metallo crustatum stringat tortilis ansa latus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, AD V. C. Ommatium4)
5. Ecce, quotiens tibi libuerit pateris capacioribus hilarare convivium, misi quod inter scyphos et amystidas tuas legas, subveneris verecundiae meae, si in sobrias aures ista non venerint;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem113)
maximum tunc pondus in verbis est, quippe cum illic aut nulla narrentur aut seria, toreumatum peripetasmatumque modo conchyliata profertur supellex, modo byssina, cibi arte, non pretio placent, fercula ni tore, non pondere, scyphorum paterarumque raras oblationes facilius est ut accuset sitis quam recuset ebrietas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 6:2)
paterae, scyphi, lebetes socient Falerna nardo tripodasque cantharosque rosa sutilis coronet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:19)
Adsitis, divi, neu vos e paupere mensa Dona nec e puris spernite fictilibus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 116)
Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis Pocula, de facili conposuitque luto.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 117)
Divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt, Faginus adstabat cum scyphus ante dapes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 105)
iam nimis multos audio Corinthi et Athenarum ornamenta laudantes mirantesque et antefixa fictilia deorum Romanorum ridentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 38:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION