라틴어 문장 검색

Ibi pugna incepta et valde bene finita, auxiliante Domino Franci victores extiterunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 71:7)
Tunc omnes Saxones iterum convenientes subdiderunt se sub potestate supradicti domni regis et reddiderunt omnes malefactores illos, qui ipsud rebellium maxime terminaverunt, ad occidendun IIIID;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 83:2)
Ibique venientes missi Tassiloni ducis, hii sunt Arnus episcopus et Hunricus abba, et petierunt apostolicum, ut pacem terminaret inter domnum Carolum regem et Tassilonem ducem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 96:1)
Imperator vero pace cum Hemmingo firmata et placito generali secundum consuetudinem Aquis habito in tres partes regni sui totidem exercitus misit, unum trans Albiam in Linones, qui et ipsos vastavit et castellum Hohbuoki superiori anno a Wilzis distructum in ripa Albiae fluminis restauravit, alterum in Pannonias ad controversias Hunorum et Sclavorum finiendas, tertium in Brittones ad eorum perfidiam puniendam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 811 209:1)
et quia res ad plurimos et Romanos et Sclavos pertinebat neque sine illorum praesentia finiri posse videbatur, illo decernenda differtur, missusque ad hoc cum Cadolane et praedicto legato in Dalmatiam Albgarius, Unrochi nepos.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 239:6)
Cui cum Moringus Brixiae comes successor esset electus, nuntio honoris sibi deputati accepto decubuit et paucis interpositis diebus vitam finivit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 301:3)
Hlotharium quoque filium suum finito illo conventu in Italiam direxit ac Bernhardum comitem Barcinonae, qui eatenus in marca Hispaniae praesidebat, camararium in palatio suo constituit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 337:2)
vitam finivit praesentem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:11)
Circa autumni vero tempora Karlomannus rex in pago Vithmau villa Melnaco contra Latverum cum exercitu ad custodiam regni resedit, Northmanni vero Octobrio mense finiente Latverum cum equitibus et peditibus atque omni suppellectili veniunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:8)
tandem soluto tributo, mense Octobrio finiente adunantur Franci, ut, si Nortmanni inmutari fidem vellent, eis resisterent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:4)
Sigefridus vero cum suis verno finiente in Sequanam rediit agens solita et circa autumni tempora Frexiam petiit, ibique interfectus est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 33:4)
tamen in brevi finivit vitam praesentem, possessurus caelestem, ut credimus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 34:6)
frater quoque eius Gozbertus post haec obsessus atque in brevi vitam finivit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 49:6)
Verum pietas Dei non concessit sanguinem finem litis finiri.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:11)
Qui missos in Franciam mittens iussit, ut Odo et Karolus ad eum venirent, quatinus tantae calamitatis malum inter eos finiret.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 52:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION