라틴어 문장 검색

At si induruit et sic emortuus est, ne in pus uerteretur, quatenus foede prominebit, excidendum erit, sic ut hamo summa tunica adprehendatur, infra id scalpellus incidat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 29:2)
Squama quoque aeris cum sandaraca contrita per fistulam recte instillatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 14:2)
Cum iam guttae indurescunt, uas ab igni remouetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 9:1)
Idem autem per se etiam ad fistulas utile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 9:3)
Perpetuumque est, quotiens glans aut ex cole aliquid uel excidit uel absciditur, hanc non esse seruandam, ne considat ulcerique adglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 11:1)
Si id in summa glande circa fistulam urinae est, prius in eam tenue specillum demittendum est, ne claudatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 15:4)
At si idem induruerunt, inponi debet lini uel faeni Graeci semen ex mulso coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 17:8)
Columbina quoque oua coquenda sunt, et, ubi induruerunt, purganda;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 19:5)
Sed si uetus condyloma iam induruit, neque sub his curationibus desidit, aduri medicamento potest, quod ex his constat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 23:1)
Ergo priusquam indurescant, cutem incidere et cucurbitulam adcommodare oportet, quae quicquid illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 1:5)
Aduersus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, maius in manu quam in medicamentis praesidium est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 1:1)
- Igitur si sub cute transuersa fistula est, demitti specillum debet, supraque ea incidi.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 1:3)
Vbi ad finis fistulae uentum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae et medicamentum quo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 2:1)
Solent autem inter costas fistulae subter exire;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 3:1)
Ventri nullum os subest, sed ibi perniciosae admodum fistulae fiunt, adeo ut Sostratus insanabiles esse crediderit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION