라틴어 문장 검색

Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati Flere vetat?
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 6:1)
"Gaudere cum gaudentibus et flere cum flentibus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:3)
"Sanctius est amicum reparare quam flere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:11)
Noli flere quod bonum filium amisisti, sedpotius quod talem habuisti, gaude.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:29)
Quae videns hominem flentem--cognovit enim eum esse extraneum --commota pietate in angiportum vocavitet quid ei accidisset interrogavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:17)
Quibus flentibus et yma fluvii cum rastris et sagena perscrutantibussenex ait:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:12)
Hoc ille audiens cepit flere et dolere atque palmispectus percutere, quoniam fidem dictis praebuerat aviculae.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 149:32)
Ibimus eo ubi paradisus est jucunditatis, ubi Adam qui incidit in latrones, nescit jam vulnera sua flere, ubi et latro ipse regni coelestis consortio gratulatur, ubi nullae nubes, nulla tonitrua, nullae coruscationes, nulla ventorum procella, neque tenebrae, neque vesper, neque aestas, neque hyems vices variabunt temporum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:4)
Quem miserans virtus, et casurum cito videns, improviso occurrit, verita ne inter moras illecebris demulcentibus mens capiatur humana.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:2)
Et ideo Dominus in Evangelio inanem populorum gentilium miseratus laborem, qui lateres construerent lutulentae superstitioni, et voluptati corporis dediti, solidum fidei murum aedificare non possent, velut ad quosdam asinae fetus locutus ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:7)
et cum ingravesceret penuria commeatuum, famis et furoris impulsu, Eubuli cuiusdam inter suos clari domum ambitiosam ignibus subditis inflammavit, rectoremque ut sibi iudicio imperiali addictum, calcibus incessens et pugnis, conculcans seminecem laniatu miserando discerpsit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 6:2)
Iamque post miserandam deleti Caesaris cladem, sonante periculorum iudicialium tuba, in crimen laesae maiestatis arcessebatur Ursicinus, adulescente magis magisque contra eius salutem livore, omnibus bonis infesto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 1:1)
Aderatque propitiati numinis arbitrium clemens, et secans terga cedentium miles cum interdum flexis ensibus feriendi non suppeterent instrumenta, erepta ipsis barbaris tela eorum vitalibus immergebat, nec quisquam vulnerantium sanguine iram explevit nec satiavit caede multiplici dexteram, vel miseratus supplicantem abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 52:1)
Is est (si recte existimo) Gallus poeta, quem flens quodam modo in postrema Bucolicorum parte Vergilius carmine leni decantat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 5:2)
Huic uxor erat Assyria nomine, nec taciturna nec prudens, quae eo ad expeditionem profecto, et multiplici metu suspenso, ob ea quae meminerat sibi praedicta, perculsa vanitate muliebri, ancilla asscita notarum perita, quam e patrimonio Silvani possederat, ad maritum scripsit intempestive, velut flens obtestans ne post obitum Constanti propinquantem, in imperium ipse ut sperabat admissus, despecta se anteponeret Eusebiae matrimonium tune reginae, decore corporis inter multas feminas excellentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION