라틴어 문장 검색

lubricus mobilis, fallax.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7161)
lentae flexibiles.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 421)
'mollia' hic pro 'mobilia'. et videtur Vergilius opinionem illorum sequi, qui in hono- rem Liberi patris putant oscilla suspendi, quod eius sit pendulus fructus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 38920)
potest enim et sic legi 'iuvenum dum mobilis aetas'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1653)
'molli' autem mobili dixit, ut "oscilla ex alta suspendunt mollia pinu". molli collo do- mito, ut "et mollia colla reflectunt".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2047)
inter ima ferire p. s. s. v. 'salientem' id est mobilem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4592)
dicit autem illam venam esse feriendam, quae super ungulam est animalis, tam lata quam mobilis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4593)
aut flexi 'flexi' pro 'flexibilis'. et 'vimen' pro caule positum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1231)
sensus autem omnis hebetes et tardos esse arbitrabantur nec percipere ullo modo res eas quae subiectae sensibus viderentur, quod essent aut ita parvae ut sub sensum cadere non possent, aut ita mobiles et concitatae ut nihil umquam unum esset constans, ne idem quidem, quia continenter laberentur et fluerent omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 39:1)
quid enim potest esse tam flexibile, tam devium, quam animus eius, qui ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed etiam voltum atque nutum convertitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 118:1)
Nihil tam tenerum quam illius comprensio verborum, nihil tam flexibile, nihil quod magis ipsius arbitrio fingeretur, ut nullius oratoris aeque in potestate fuerit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 2:2)
Atque etiam mundi ille fervor purior perlucidior mobiliorque multo ob easque causas aptior ad sensus commovendos quam hic noster calor, quo haec quae nota nobis sunt retinentur et vigent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 30:4)
sed lubricos oculos fecit et mobiles, ut et declinarent si quid noceret et aspectum quo vellent facile converterent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:4)
Auriumque item est admirabile quoddam artificiosumque iudicium, quo iudicatur et in vocis et in tibiarum nervorumque cantibus varietas sonorum intervalla distinctio, et vocis genera permulta, canorum fuscum, leve asperum, grave acutum, flexibile durum, quae hominum solum auribus iudicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 146:1)
materiam enim rerum, ex qua et in qua omnia sint, totam esse flexibilem et commutabilem, ut nihil sit quod non ex ea quamvis subito fingi convertique possit, eius autem universae fictricem et moderatricem divinam esse providentiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 93:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION