라틴어 문장 검색

Sed nihil de periculo neque de saevitia venti remissum, quin turbines etiam crebriores et caelum atrum et fumigantes globi et figurae quaedam nubium metuendae quos typhonas vocabant, inpendere inminereque ac depressurae navem videbantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 4:2)
Quamprimum rex Caletum venisset, pacis aurae lenes flare coeperunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:13)
sed omnia vel traditionum caligini, vel argumentorum vertigini et turbini, vel casus et experientiae vagae et inconditae undis et ambagibus permissa esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:5)
Subjungitur negativa tempestatum frigidarum magis quam pro ratione temporis anni, quae eveniunt apud nos flante Euro et Borea;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 106:1)
quemadmodum et contrariae tempestates eveniunt flante Austro et Zephyro.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 106:2)
29. Existimantur incendia illa, quae fiunt flante vento forti, majores progressus facere adversus ventum quam secundum ventum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 169:1)
Quia ventum seminabunt et turbinem metent; cum culmus non sit in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam.
(불가타 성경, 호세아서, 8장7)
Idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario.
(불가타 성경, 호세아서, 13장3)
Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi aurora expansa super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
(불가타 성경, 요엘서, 2장2)
succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die procellae;
(불가타 성경, 아모스서, 1장14)
Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius.
(불가타 성경, 나훔서, 1장3)
Confodisti iaculis tuis caput bellatorum eius, venientium ut turbo ad dispergendum me; exsultatio eorum, sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장14)
Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis,
(불가타 성경, 스바니야서, 1장15)
Rapido caelum turbine uersas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 3:1)
Hae naves Euro, qui multos dies continenter flabat, portum capere prohibebantur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION