-
sed ita ut diximus, i litteram, quae in hoc vocabulo quoque gemina esse debet, paulo uberius largiusque pronuntiabat.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 12:3)
-
ostendebat ei Antiochus in campo copias ingentis quas bellum populo Romano facturus comparaverat, convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 3:1)
-
Quaerebantur autem non gravia nec reverenda, sed ἐνθυμημάτια quaedam lepida et minuta et florentem vino animum lacessentia, quale hoc ferme est subtilitatis ludicrae, quod dicam.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 5:1)
-
QUAM festive responderit Xanthippae uxori Socrates, petenti ut per Dionysia largiore sumptu cenitarent.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , XI1)
-
Sed inquirentibus nobis quaenam ratio et origo esset huiuscemodi figurae populabundus et errabundus et laetabundus et ludibundus multorumque aliorum id genus verborum, εὐεπιβόλωσ hercle Apollinaris noster videri sibi ait particulam istam postremam in quam verba talia exeunt vim et copiam et quasi abundantiam rei cuius id verbum esset demonstrare, ut laetabundus is dicatur qui abunde laetus sit, et errabundus, qui longo atque abundanti errore sit, ceteraque omnia ex ea figura ita dici ostendit, ut productio haec et extremitas largam et fluentem vim et copiam declararet.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 9:1)
-
nam et cum oriuntur et cum occidunt, tempestates pluvias largosque imbres cient.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 5:4)
-
Quod Plato in libris quos De Legibus composuit largiores laetioresque in conviviis invitatiunculas vini non inutiles esse existimavit.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 1:1)
-
Sed enim Plato in primo et secundo De Legibus non, ut ille nebulo opinabatur, ebrietatem istam turpissimam quae labefacere et inminuere hominum mentes solet laudavit, sed hanc largiorem paulo iucundioremque vini invitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conviviorum sobriis, non inprobavit.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 5:1)
-
dilargitis proscriptorum bonis dicit, tamquam verbum largior sit ex verbis communibus.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 9:2)
-
HELLANICUS, Herodotus, Thucydides, historiae scriptores, in isdem fere temporibus laude ingenti floruerunt et non nimis longe distantibus fuerunt aetatibus.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIII 2:1)
-
Eos dixisse, hominem, cum inde irent, in terra Italia fuisse eumque illic bene agitare et studiis delectationibusque urbium florere atque in gratia pecuniaque magna opulentum fortunatumque esse.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 21:1)
-
Quod Gallus Asinius et Largius Licinus sententiam M. Ciceronis reprehenderunt ex oratione quam dixit Pro M. ;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 1:1)
-
UT quidam fuerunt monstra hominum, quod de dis inmortalibus impias falsasque opiniones prodiderunt, ita nonnulli tam prodigiosi tamque vecordes extiterunt, in quibus sunt Gallus Asinius et Largius Licinus, cuius liber etiam fertur infando titulo Ciceromastix, ut scribere ausi sint M. Ciceronem parum integre atque inproprie atque inconsiderate locutum.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 2:1)
-
Nam quae reliquit perfecta expolitaque quibusque inposuit census atque dilectus sui supremam manum, omni poeticae venustatis laude florent;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 6:1)
-
Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique inlustres viri floruerint ante secundum bellum Carthaginiensium.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 1:1)